PG 50, col. 772

audiat; cum oculos (Isai. ι, ts), eo quod indiscrete
universa prospiciat; eum animam , eo quod perpe-
tuum semperque vivat, aut quod auctore ipso omnia
viviflcentur.
Int. Cum omnia bona Deus fecerit, nihilque non
ab illo factum sit, unde malum?
Resp. De privatione boni, dum id quod in bonum
auctor bonus protulit, in malum a male utentibus
depravatur. In ipsa autem creatura: subsmntia nihil
est quod recte appellari malum possit. Porro ea qua:
putantur mala, id est, serpentum et caetera bestiarum
citur ut noxia sint. Venenum quippe, quod mortem
infert homini, vita serpentis est. Si enim homo per-
petuo immortalis mansisset, veneni perniciem incur-
rere non timeret. lloc modo et alia in aquis vivunt,
quae terrae exposita moriuntur; atque e contra-
rio, vivunt alia in terra, quae aquis immersa depe-
reunt.
Int. Quia totius substantia creaturae a Deo au-
ctore processit, requiro quid de tenebris sentiendum
sit.
Resp. Quidam ex hoc ita disputant: Silentium di-
citur, ubi sonus nullus est, cum tamen nullam silen-
tii noverimus esse substantiam. Sic et quia lucis pra:-
sentia nullae sunt tenebrae, merito tenebrat deputan-
putant alii testimonium illud, quod scribitur : Tuus
est dies, et tua est nos: (Ps. Lxxm, 16).
Int. Cum nulla esse ignorantia apud Deum possit,
quomodo ipse in libro Geneseos in exordiis dicit
Dominus : Adam, ubi es (Gen. ιιι, 9)?
Resp. Hoc est dicere : Adam, quo recidisti? non
ergo vox ista quasi pro ambigui sciscitatione quaeren-
tis est, sed cum increpatione interrogantis est. Et
aliter: sermo hic , non Deum veri inscium , vel ubi
esset Adam, Deum ostendit ignarum, sed illud potius
ostendit, quod omnis ille qui peccat , velut jam er-
roribus suis devius, et per delictum recedens s con-
spectu Dei, notitia ejus efficiatur indignus. Et aliter:
interrogat, ut suis quisque reSponsionibus convinca-
vult tamen delinquentem etiam responsionis testimO‘
nio reum statui. Dum enim interrogat, judicat.
lnt. Quid est quod ait : Maledicta terra in operibus
suis (Gen. ιιι, £7)?
Resp. Hic opera non tam excolendi atque exer-
cendi agi, quam peccata intelligenda esse , quidam
arbitrantur.
Int. Quomodo intelligendum est quod dicit: Et
habitavit in terra Naid; vel, sicut in Hebraeo habet.
Nod (Gen. tv, i6)?
Resp. Naid instabilis dicitur , ergo terrae nomen
est, sed juxta penam sententiamque divinam Caio
fuisse vagum profugumqus declarat.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.