PG 57, col. 324

In inglese: The Homilies of St. John Chrysostom 24

mus nos qua: audivimus et vidimus non loqui (Act. 4 .20).
Vidistin’ animum sublimem? vidistin' petram fluctus
ridentem? vidistiu’ domum immobilem ? Quodque mi-
rabilius , non modo timidi non erant , quod insidia:
ipsis pararentur, sed etiam majorem fiduciam capie-
bant, illosque in majorem angustiam eonjiciebant.
Nam qui adamantem percutit, ipse est qui percutitur;
et qui contra stimulum calcitrat, ipse est qui pungitur,
et gravia accipit vulnera; et qui virtute praeditis insi-
diatur , ipse est qui periclitatur. Malitia quippe tanto
infirmior efficitur, quanto magis contra virtutem aciem
instruit. Ac quemadmodum qui ignem ligat in vesti-
mento , flammam quidem non exstinguit, sed vesti-
mentum consumit : sic qui virtute praeditos laedit,
detinet, ligat; illos quidem splendidiores efficit , sese
vero perdit. Etenim quanto graviora passus fueris,
dum probe vitam ducis, tanto fortior evadis: quanto
magis enim philosophiam colemus ,- tanto magis nul-
lius egebimus; et quanto magis nullo egebimus, tanto
fortiores erimus , et omnibus superiores. Talis erat
Joannes. Quamobrem nemo illi molestiam creabat,
ille autem molestus erat Herodi; et qui nihil habebat.
adversus regnantem insurrexit; qui diademate , pur—
pura, multoque ornatu fulgens, omnibus nudatum ti-
mebat formidabatque , neque illum capite truncatum
poterat sine metu respicere. Quod enim etiam post
mortem non parvo timore affectus esset , audi quid
dicat : Hic est Joannes , quem occ'idi ego (Luc. 9. 9).
illud autem , Occidi, non est vox sese offerentis , sed
metum suum solantis, et turbato animo suadentis, ut
recordaretur homicidii in illum perpetrati. Tanta est
virtutis fortitudo, ut etiam post mortem viventibus sit
potentior. Ideoque ad eum dum viveret , qui multis
erant pecuniis instructi, accedentes dicebant: Quid
faciemus (Luc. 5. 10)? Tot habetis , et ab eo qui nihil
habet vultis ediscere viam vestrae felicitatis? a pau-
pere divites? ab eo , qui ne domum quidem habet,
milites? Talis quoque erat Helias : quamobrem cum
eadem libertate ac fiducia popqu loquebatur. Ille
namque dicebat, Genimiua viperarum (Matth. ὅ. 7 ) ;
hic vero , Usquequo claudicatis utroque poplite vestro
(3. Reg. 18. 2i)? llic item dicebat, Occidisti, et posse-
λ disti (5. Reg. 2|. l9); ille vero, Non licet tibi habere
uxorem Philippi fratris tui ( Matth. i4. 4 ). Vidistin’
petram? vidistin’ arenam quomodo facile decidat?
quomodo calamitatibus cedat, quomodo subvertatur ,
etsi apud regem, etsi apud populum sit, etsi cum
potentia? Illos enim qui se adeunt omnium stolidissi-~
mos reddit. Neque solum decidit, sed et cum multa
colatnitate. Etenim 27. Facta est, inquit, ruina ejus
magna valde. Neque enim in re vilis pretii periculum
est , scd de anima agitur, de amissione caelorum , et
bonorum immortalium ί. lmo vero etiam ante illa
ι Mss, coronarum immortalium.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.