PG 57, col. 335

Si credideris, videbis gloriam Dei (Joan. H. 40)? sic
illam reprehendens quod nondum credidisset. Ac
rursum quia dicebat : Quaecumque petieris a Deo, da-
bit tibi Deus : illam a tali opinione abducens docens-
que, sibi non opus esse ut ab alio acciperet, sed esse
se bonorum fontem, dixit: Ego sum resurrectio et
vita (Ibid. v. 25). Id est, Non ab alio operandi vim
exSpecto, sed ex meipso omnia facio. Propterea cen-
turionem miratur, totique populo ipsum anteponit,
regni honore donat, aliosque ad eum imitandum pro-
vocat. Utvero discas ipsum ideo haec dixisse, ut cas-
teros ad fidem similem institueret. audi evangelista
diligentiam, quomodo nempe idipsum subindicave-
rit : nam ait, Conversus Iesus, sequentibus se dixit:
Non inveni tantam fidem in Israel. Ergo magna de
illo existimare, id maxime fidei est, regnumque caelo—
rum et alia bona conciliat. Neque enim verborum
tenus ipsum laudavit, sed propter fidem ejus aegrum
ipsi sanum restituit, splendidamque ipsi nectit coro-
nam, ac magna promittit dona bis verbis : Μ. Multi
ab oriente et occidente venient, et recumbent in sinu
Abraham ¹ et Isaac et Iacob: 12 lilii autem regni ejicien-
tur foras. Quia enim multa exhibuerat miracula, cum
majori deinceps fiducia et libertate ipsos alloquitur.
Deinde, ne quis putaret se ex adulatione illa dixisse,
utque omnes discerent, illo vere animo fuisse centu-
rionem, ait :13. Vade; ut credidisti, fiat tibi. Statim-
que ipsum opus sequutum est, quod illius animum et
voluntatem testificaretur. Et sanatus est puer ejus ab
hora illa. Quod etiam in Syrophmnissa contigit : nam
“dixit illi : 0 mulier, magna est fides tua ; fiat tibi sicut
vis. Et sanata est filia ejus (Matth. 15. 28⁵). Quia vero
Lucas (Cap. 7) hoc miraculum narrans, alia multa
inserit, quae videntur aliquam ofl'erre dill'ercntiam;
lucc excutienda et solvenda nobis sunt. Quid ergo
dicit Lucas? Ipsum misisse seniores Judaeornm, ro-
gantes ut veniret. Matthqu vero ait accedentem
ipsum dixisse, Non sum dignus. Quidam vero dicunt
non esse eumdem ipsum, etsi multa sint utrinque si-
milia. De illo namque dicit : Synagogam nobis tedi-
ficavit, et gentem diligit (Luc. 7. 5); de hoc autem
dicitJesus : Neque in Israel tantam fidem inveni. De
’ illo autem non dixit, Multi venient ab oriente ³, unde
verisimile sit ipsum Judmum fuisse. Quid ergo dice-
mus? Sic facilem esse solutionem : quaeritur autem.
utrum sit vera. Mihi certe videtur eumdem ipsum
esse. Quomodo ergo, inquies, Matthieus dicentem
illum perhibet, Non sum dignus ut intres sub tectum
meum : Lucas vero ait, misisse vocatum ul veniret?
Videtur mihi Lucas adulationem Judaicam subindi-
care, hominesque in calamitate versantes instabiles
essc,subindequeconsilium mutare. Verisimile quippe
ι Alii, recumbent eum Abraham. Paulo post iidem, fi-
lii autem nequi eiicient_ur_in tenebras exteriores. _
ι uss. plurimi, multi ab oriente et pceideute venient.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.