PG 57, col. 336

stram, et synagogam nobis construxit. Neque sciunt
unde virum laudare par sit. Nam cum oportuisset
dicere, Voluit ipse ire rogatum, nos autem retinui-
mus, calamitatem considerantes et corpus illud domi
jacere videntes; atque sic ejus fidei magnitudinem
exponere : illi utique hoc non dicunt; neque enim
volebant, invidia nempe moti, viri'lidem declarare :
sed maluerunt ejus virtutem obtegere, pro quo sup.
plices accedebant, ne videretur magnus esse is qui
rOgaret, neu [idem ejus praedicantes, sic rem, pro
qua venerant, perlicerent. Livor enim mentem exm-
care solet. Sed qui secreta novit, invitis illis virum
celebravit. Quod autem illud verum sit, audi Luam
ipsum interpretem qui sic ait: illo non longe di-
stante, misisse ad illum qui dicerent : Domine, noli
vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum
intres (Luc. 7. 6). Cum enim a Iudaeorum mole-
stia liber fuit, tunc misit qui dicerent : Ne putes me
ex segnitie non venisse; sed me non dignum existi-
mavi, qui te reciperem domi.
5. Etsi vero Matthaeus dicat non per amicos, sed
illum ipsum bmc dixisse, nihil id ad rem facit : quaa-
ritur enim solum num uterque viri studiosam volun-
tatem declaraverit, consentaneamque circa Christum
ejus opinionem. Verisimile autem est, postquam
amicos misisset, venisse ipsum illudque dixisse. Quod
si hoc non dixerit Lucas, at neque illud Mattheus:
non quod mutuo in narratione pugnent, sed quod
alter praetermissa ab altero narret. Vide autem quo
pacto fidem ejus Lucas alio modo praedicet dicens .
Moriturus erat puer. Attamen neque hoc illum in de-
sperationem conjecit, ne a Spe detrusit; sed sic
etiam superstitem fore speravit. Quod si Manna-ss
quidem narret Christum dixisse, se tantam in Israel
non invenisse fidem, quo declarat ipsum lsraolitam
non fuisse; Lucas vero, ipsum synagogam aedifi-
casse : neque haec pugnantia sunt. Potuit enim non
Judaeus synagogam struere, gentemque diligere. Tu
vero ne perfunctorie dicta ejus explores, sed pratic-
cturam ejus adjice, et tunc viri virtutem perspicies.
Etenim tantus vulgo est eorum qui praefecturas ge-
runt fastus, utne quidem in calamitatibus sese de?
primant. Nam is, qui apud Joannem memoratur,
illum in domum trahit et dicit : Descende, priusquam
[ilius meus moriatur (Joan. 4. 49). Hic vero non ita :
sed tam illo, quam iis, qui per tectum lectulum demi-
serunt, prarstantior est. Non enim corporalem pra:-
sentiam requirit. neque prope medicum aegrotum de-
tulit; id quod tamen non parvam existimationem pra!
se ferret; sed ea quae Deum decebat Opinione fultus
ait : Dic verba solum. Neque initio diett, Dic verba,
sed aegritudinem tantum declarat : ob magnam quippe
humilitatem non putabat Christum statim rem con-
eessurum, et domum petiturum esse. Ideo cum ipsum
audivit dicentem, Ego veniens curabo eum, tunc ait:

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.