PG 58, col. 980

literis admonitione fuit opus. Jam ergo considera quam sit extremæ omnino demaentiæ, ut
qui tanta deberemus vitæ perfectione pollere, ut nihil prorsus literis egeremus, sed scri-
benda Spiritui sancto corda pro paginis præberemus; quale, inquam, est, si, posteaquam
primam illam perdidimus dignitatem, atque eo redacti sumus, ut scriptis indigeamus, ne
secundo quidem remedio nd nostram utamur salutem. Si enim literis egere, et non gratia
Spiritus sancti splendere culpahile est, vide quanti sit criminis nec per istud auxilium velle
proficere, sed quasi frustra ac vane posita cælestia scripta despicere, et majus absque dubio
subire supplicium. Ouod ne nccidat, diligenter hæc, quæ scripta sunt, pondereraus; et di-
scamus quemadmodum vetus lex. promulgnta sit, quemadmaodum etiam Novum conditum
sit Τestamentum. Ouonam igitur tunc modo illa lex data est. et ubi, et quando? Poet
Ægyptiorum profecto perniciem, in eremao, in monte Sina, et fumo et igne ascendente de
monte, et tuba terribiliter insonante, et tonitruo crebrius comminante, et coruscante ful-
gure, et Mose in ipsam caliginem nubis intrante. In Novo vero non ita. Non enim ncquc
eremo , neque in monte, non cum fumo et caligine, non cum tenebris et procellis : sed
sumente initium die, in domo sedentibus cunclis, multa cum mansuetudine, universa fie-
bant. Siquidem adhnc illis ferocioribus et effrenioribus humano quodam terrore opus erat.
ut solitudine, monte, igni, fumo, tubarum sono et cætaris talibus : subliriores vero ad
perfectiora doceri faciles, et qui jam corporalium intellectum usu virtutis exccsserant, ho-
rum quæ diximus, non egebant. Quod si et super apostolos factus esse sonus refertur,
non propter ipsostantum, sed ob præsentiam factus est Judæorum : propter quos et divisns
ille specie lingnarum ignis apparuit. Sὲ enim post hæc etiam mirabilia dixerunt
qnod pleni essent musto apostoli ( Act. 2. 18 ): quanto magis ista dixissent si nihil tale
vidissont? Et in Veteri quidem Τestamento cum Moses ascendisset in montem, descen-
dit Deus : in Novo vero cum nostra in cælum, imo in ipsum regalem thronum esset elevnta
natura, Spiritus sanctus descendit de cælo. Oui si esset minor (ut etiam hlasphemσat imapie-
tas), nunquam illa, quæ adventu ejus facta sunt, majora essent, magisque miranda. Nam
et tabulæ istæ sunt absque dubio meliores, et virtutum merita clariora. Non enim descen-
derunt apostoli de monte, tabulas lapideas afferentes in manibus sicut Moyses; sed sanctum
Spiritum mente portantes, et thesaurum quemdam dogmatum donorumque gestantes, cun-
ctorumque fontem ex se effundentes bonorum, omnia circuibant, vivi quidam libri, vivæ-
que leges effecti per gratiæ largitatem. Sic tria millia, sic etiam quinque millia hominum,
sic innumerabiles populos toto terrarum orbe attraxerunt, Deo per illorum linguam cun-
ctis accedentibus disserente (Mct. 2. ὰ1. εt ὰ. ὰ), quo etiam Matthæus repletus Spiritu isάμ
conscripsit. Matthæusille publicanus; nonenim abarte sus illum erubuerim nuncupare, nec
illum omnino, nec reliquos. Hoc est euim quod maxime ostendit Spiritus sancli gratiam,
2. Evangelibm vero, non abs re quidem, scriptionem suam vocavit. Siquidem pœnarum
sublationem, veniam peccatorum, sanctificationem, atque justitiam , redemptioner, ad-
optionem etiam filiorum, et cælorum hereditatem, et cum Dai Filio fraternitatem, omnibun
tumm inimicis, tum improbis et in tenebris sedentibus nuntiavit. Num quid possit esse æquale
his tam bonis nuntiis? Deus in terris, homo in cælo : facta est omnium una permaixtio,
angeli cum hominibus jungebant choros, homoines choris addebantur angelicis, atque cæ-
lestibus aliis, supernisque virtutibus. Erat cernere antiquum repente prælium dissolutum,
Deum hominibus reconciliatum, diabolum vero confusum: dæmones cum tremore fugien-
tes, mortem peremptam (a), paradisum apertum, maledictionem remotam, peccatum de me-
dio subtatum, exagitatum errorem, veritatem reversam, pietatis sermonem ubique semina-
tum, ubique crescentem, cælestem conversationem in terræ regione plantatam, virtutes
supernas familiariter nobiscum loquentes, et ad terras sæpe angelos ventitantes, exquc his
spema firmam futurorum. Propterea igitur Evangelium ista vocatur historia, quasi scilicet
omnia alia verba inania doceantur ac vacua, quibus solent præsentia ista promitti : ut co-
pia divitiarum, ut potentiæ magnitudo, ut principatus et gloriæ, vol honores, et quæcuma-
que slia bona esse homines arbitrantur. Ouæ vero piscatorum sunt annuntiata verbis; pro-
prie ac vere evangelia nominantur, non tantum quia firmaa sunt, ac penitus immaobilia, su-
praque nostram eminentia dignitatem : sed quia cum omni etiam facilitate nobis donata
sunt. Non enim laboribus nostris, atque sudoribus, ncn doloribus et ærumnis : sed per
Deiinnos tantummodo caritatem,tam grandia hæc promissa suscepimus. Sed principio requi-
rendum est, quænamilla causasit, quod cumatam multi sint discipuli, duo tantumex apostolis
scribant, et duo eorum qui apostolos sunt sequuti : unus enim Petri, alter Pauli discipulus.
præterJoannemaatqne Matthæum Evangeliacondiderunt. Quia scilicet nihilamabitione moti fa-
ciebant, sed omnia ad utilitatem referebant. Quid igitur? Non suficiebat unus evangelista
cuncta memoraroo? Sufficiebat quidem, sedcum quatuorsint qui Evangeliaconscribant,nec eis-
den certe temporibus, autin eisdemlocis, neque pariter congregati, neque mutuo colloquen-
tes, et tamen quasi uno ore omnia pronuntiant: fit hoc sine dubio veritatis grande documen-
tum. Verum e contrario, inquis, ista res accidit: in multis enim diversi inter se inveniun-
tur, ac dissoni. Iro hoc ipsum maximum est testimonium veritatis. Si enim ex toto et in
omnibus consonarent, et cum nimia diligentia, atque cura, atque ad tempora , ac loca
omnia, usque ad singula æqualiter verba concurrerent, nemo inimicus crcdidisset um-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.