PG 58, col. 981

quam quin illi communi ad decipiendum consilio congregali, quasi ex humana quadam
conspiratione evangelium condidissent. Non enim simplicitatis fuisse tam sollicitam con-
sonantiam judicarent. Nunc vero quæ videtur in rebus exiguis dissonantia, ab omni illos
suspicione defendit, et satis clare scribentium existimationem tuetur. Si vero aliquid des
temporibus ac locis varie dixerunt, nihil quidem dictorum præjudicat veritati. Sed tamen
prout donaverit Deus progredientes, etiam ista declarare tentabimus : illud post hæc qua⁴
diximus postulantes, ut diligenter notetis : quod in illis principalibus causis, in quibus et
vita nostra et prædicationis summa consistit, nusquam aliquis illorum vel in minimo dis-
rrepare convincitur. Quæ vero ista sunt? Nempe quod Deus homo factus sit, quod mirabi-
lia operatus, quod crucifixus, quod sepultus, quod resurrexit, quod ascendit in cælum,
quod judicaturus est, quod salutaria præcepta constituit, quod non contrariam legem in-
tulit priori, quod Bilius Dei est, quod inigenitus, quod germanus et verus, quod ejusdem
cum Patre substantiæ, et quæcumque sunt talia. In his quippe omnibus maximam illorum
inveniemus esse concordiam. Si vero in miraculis non omnes omnia dixerunt : sed hic
quidem illa, alter vero alia narravit, nihil te omnino conturbet. Nam si unus universas
dixisset, superluus jam fuisset numerus cæterorum : sin varia omnes inter se scripsissent
ac nova omnia, nullum potuisset convenientiæ apparere documentum. Propterea et coma-
muniter multa dixerunt, et nihilominus quisque proprium aliquid ac speciale conscripsit.
nut neque superluus esse videretur et temere adjectus, ac simul veritatis dictorum exactum
præberet nobis indicem.
9. Lucas igitur etiam causam ponit, propter quam venerit ad scribendum: Rt habeas, in-
quit, eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem ( Duc. 1. ἐ ): id est, Ut sæpe commo-
nitus certus sis, ac in certitudine permaneas. Joannes vero, ipse quidem causam scriptionis
tacet: ut autem habet majorum sermo, et a patribus ad nos delatus, nec ipse ad scribendum
absque certa ratione descendit. Sed quia illa jama triur fuorat intentio, ut in suscepti mora-
rentur hominis sacramento, et de ipsa deitate dogrma periclitabntur taceri, ad scribendum
Christo inspirante motus accessit: quod ex ipsa historia, et de Evangelii declaratur exordio.
Neque enim ab inferioribus cœpit, ut cæteri : sed ad superiora continuo, ad quæ urgebatur,
ascendit, propter quæ librum ipsum profecto composuit. Neque enim solum in principiis.
sed per totius fere Evangelii textum grandior cæteris ingreditur, atquesublimior. Matthæus
accedentibus iis qui ex Judæis Christo crediderant, et rogantibus, ut quæ verhis docuisset.
hæc eis in literis servanda dimaitteret, Hebræo dicitur Evangelium scripsissesermaone. Marcus
quoque in Ægypto idipsum rogantibus traditur fecisse discipulis. Bt idcirco Matthæus qui-
dem, utpote Judæis scribens, nihil amaplius studuit ostendere, quam quod exc Abrahæ et Da-
vid Christus stirpe descenderat. Lucas vero, quippe qui omnibus in commune loqueretur,
sermonem superius extendit, ad ipsum usque Adam generationes retrorsum numaerando
perveniens. Et ille quidem statim ab ipsa generatione Christi sumit exordiura. Nihil enim
magis delectare Judæum poterat, quam si Christum Abrahæ et Davidis nepotem esse dice-
rat: hic vero diverse. Nam prius multa commemorat, et tunc demum generationnm catalo-
gum texit. Horum igitur omnium consonantiam, orbe quoque ipso teste monstramus: quia
ea quæ sunt dicta suscepit, testibus quoque ipsis veritatis inimicis. Siquidem mnltæ post
illos hæreses pullularunt, contraria iis quæ scripta sunt opinantes. Et earum quidem aliæ
omanin. quæ evangelistæ scripserant, receperunt : aliæ vero quibusdam sententiis a reliquo
opere amputatis, sic apud se scriptas conservant. Quod si pugna nliqua esset in dictis, ne-
queistæ quæ ex adverso loquuntur hæreses omnia recepissent; sed tantummodo illam par-
tem, quam sibi cernerent convenire : neque istæ quæ partem aliquam receperunt,de eadem
adversus alias disputassent. Quippe cum nec ipsæ clausnlæ lateant, sed palam præ se ferant
eam quæ est cum toto orationis corpore cognationem. Ut enim si partem aliquam sumas ex
Iatere, et in exigua portione cuncta invenies, ex quibus totuma constat animal; id est, et
carnem, et ossa, et nervos, et venas, arterias, et sanguinem; et totins, ut ita dixeriο,
massæ vim atque naturam ex ipsius parte cogrnoscas; sic etiam in Scripturis, in unaquaque
particnla dictorum, totius potes cernere afinitatem. Si voro inter se evangelistarum sen-
tentiæ dissonarent, nequnquam hoc receptum fuisset, et olim jam ipsum dogma fuisset de-
structum : Omne enim regnum , inquit, divisum adversus sese desolatur ( uc. 11. 17),
Nunc vero vcl hoc ipso sancti Spiritus clarius majestas refulget, suadens hominibus, ut
erga principnlia illa magisque necessaria vacantes, nihil ab his mainutis lædantur.
s. bi autem eorum unusquisque degens scripserit, non valde est cur contendamus : quod
rero adversus se non scripserint, ex toto operis contextu docere tentabimus. Τu νoro taἱo
est quod facis semper hujusmodi dissonantia accusando, quale esset, si los juheres per
omnis eisderma uti eloquutionum modis, eademque verba semper proferre. Τacoo quod hi
ipsi, qui ad omanem pompam de rhetorica et philosophia gloriantur, multos et plurimos, c⁹
de cisdema causis acribentes libros, non modo simplicitor diacreparnnt, sod atiar sihi cors.
traria pleraque dixerunt. Et certe aliud est diverso modo quid dicere, aliud adverso. Nihil,
inquam, horum loquor; procul a me absit, de illorum insipientia pro evangelistis satisfa-
ctionem parare. Neque enim volo de mendacio adstruere veritatem. Illud sanee libenter ro-
garimo, quonam modo auctoritatera dissona meruissent, quonam pacto obtinere potuissent?
unde admirationi essent pugnantia inter se atque adversa dicendo ? Credebatur inaudita
Ioquentibus, toto orbe landabantur docentes. Cumque multi testes eorum prædicationis
exsisterent, tum etiam inimici, hostesque plurimi : non enim in uno aliquo scribentes an-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.