PG 6, col. 1185

4. Quomodo loquendum. —-- Oportet autem ut mult:
nobiscum ipsi considerantes, nullum in colloquii:
reprehensioni locum demus, nec nugandi grati:
loquamur , sed silentes maxima ex parte, moderati
iis respondeamus, quos valde opus est respons<
non defraudare. Fugicndaa suspiciones prava: e
quod ipsi suspicamur examinandum; tranquillt
esse Oportet animo, patientiam exhibentes ac mi-
nime irascentes. Sed nec invidendum ulli benevo-
lentia: aucupi; nec officiosa sedulitas fingenda.
nec veluti anticipato serviendum, amarum, ut aiunt,
ingratiis ehibendo. Quidquid fidei consentaneum
est, recta regula peragendum. Quisquis enim nor
talis est, is veluti funiculis ambulans, tantum nor
protinus concidet. quamvis admirandus esse videa-
tur hominibus ob prOpriam inertiam ore hianti alie-
nam iactantiam spectantibus. Sciendum igitur, quid
sit id quod gloria: causa fingitur, et quale illud quod
vere ex animo sit. Ac prepterea sua cuique guber-
nanda navis, ita ut nec gubernandi artem falso vi-
tuperet, nec tempestates formidet; sed quidquid
adversi accidet, ad id imparatus non sit. Caro enim
prorsus sumus , nec boni quidquam in nobis habi-
tat. Advocandus ergo ad curandum medicus; qui
enim ita aliectus erit animo, sanabitur et morbum
ell‘ugiet. Danda opera ut nec rudes et imperiti si-
mus in loquendo, nec ore eil'racto abutamur. Alte-
rum enim inertis ac minime ad tidem sibi conciliandam idonei, alterum venatoris eorum, quae prte-
clara mundo videntur, indicium est. ,
5. Moderatio in omni victu et cultu servanda. ~—
Cibis utendum , non ad voluptatem, sed quodvivere
ad aliquam utilitatem velimus. Quod si nos ali-
quando etiam egestas comprehendat, aequo animo
in paupertate simus ς ac si brevissime audire vultis
quid sit animus mmroris expers, aequi et contenti
in omnibus estote; nec divites facti ob superbiam
cadetis, nec in indigentia viventes mceror dejiciet,
vestra mente eumdem semper vultum, ut ratio vir—
tuti consentanea postulat, servante. Prazterea mun-
dus omnis alienus a nobis existimandus, nec quid-
quam nobis proprium, praeter fidem, ducendum.
Neque igitur quidquam admodum humile exquirent-
dum, nec rursus magnificentia, quam insipientes
beatam praedicant, in urbis magnitudine, et rerum
’ (t7) Μηδὲ λαλεῖν. Reg. ε, μὴ λαλεῖν δέ. Duo
alii ut intextn. Editi μηδὲν λαλεῖν.
(18) Πᾶν· τὸ κατὰ π’ίοέτιν. Legendunr videtur τὸ
πᾶν κατὰ πίστιν, Omnia consentanea fidei facienda.
Potest tamen vulgata scriptura ad eumdem sensum
revocari,nimirunfutquidquid agimus,id sua sponte
fidei consentaneum sit et recte 'a nobis agatur. Si-
milia habemus n. i: Πᾶν τὸ κατὰ θέλημα τοῦ Πατρός
τῶν αξώνων ἀπαρτίζειν.
(19) Temeritatem et nimiam timiditatem resecat,
prudentiam et justam fiduciam prtescribit.
(‘20) Μηδὲ δεδιόταηΤιόε Regii μηδὲ δεδιττόμενον.
Claroin. 1, μηδὲ δεδιώς, alter utramque habet le-
ctionem.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.