PG 6, col. 32

dentes eique insidentes, vita: pericula tanquam rate
enavigemus, nisi quis possit firmiore aliqua vehiculo,
vel divina aliqua ratione apprehensa tutius traduci.
Justinusin Cohort, quod opus in primordiis eon-
versionis scripsit, Platonem earp‘it, rt. 29 et 50,
quod his qua: Moysi dicta sunt: Secundum formam
tibi in monte monstratam ita facies, lectis quidem
sed non intellectis, formam quamdam, sive exem-
plar eorum qua: facta sunt ante id, quod sensibus
subjectum est, separatim exsistere existimaSset, et
pmexsistentem terram, praecxsistens cretum, pra»
exsistentem hominem admisisset. Eumdem castigat
n. "i, quod formam in Dei nationibus recenseat, quam
alibi substantiam separatim exsistentem pronuntiat.
Ita Justinus, nihil suspicans Platooem de Verbo
Dei Filio et Deo degustasse, imo ne ipse quidem in
Platonica doctrina (non enim ditt cum Platonicis
fuerat) multum versatus. Nam Plato exemplar
mundi in Dei cogitationibus constanter reponit.
Quod si multis post annis visus est sibi Justinus
Chrisziana: de Filio et Spiritu sancto doctrina: ali-
quam, non dico cognitionem, sed, ut ipse ait, imi-
tationem apud Platonem reperire, id cum et sero
animadversum sit, et longius tractum, argumento
est nunquam haec Justinum observaturum fuisse,
nisi et Christiana doctrina imbutus et illius deferr—
denda: cupidus fuisset. Quinetiam ex duobus testi-
moniis, qua: citatApol. l, n. 60, altermn longe aliter
legitur apud Platonem, ut in nota observavi, alterum
non potest ad Filium Dei nisi per vim detorqueri.
Post tot Platonis et eorum, qui illius doctrinam
apprime calluerunt, ac ipsius etiam Justini testi-
monia, videor mihi pro meo jure statuere posse.
fabulam Platonismi a Justino in Ecclesiam inducti
inter ea commenta referri debere, quorum nullus
unquam auctor exstitisset, aut saltem nullus asti-
pulator, si alios esse posset absurdi erroris deferr-
dendi modus.
Jam vero si quis objiciat veterum scriptorum
judicia, Clementis Alexandrini, Origenis, Eusebii
exemplo Platonem Christiana: de Verbo doctrinas
testem citarunt ; nihil id mihi otiiciet, cum ab eo-
rum auctoritate mea non multum discedat senten-
tia. Nam Platonica illa Filii Dei descriptio, quem
unigenitum. Deum genitum, intelligibilis Dei ima-
ginem, Deum beatum, Deum sibi ipsi sulficientem
et perfectissimum, omnium bonorum causam ap-
pellat, ita Hebraeorum de aeterno Dei Filio doctrina
congruit, ut eam verisimile sit, non secus ac ea,
quae supra de Deo opus suum admirante et de pla-
netis ad distinctionem temporum tactis retuli, inde
derivatam et inepta cum mundo iunctura deprava-
tam fuisse. Platonem negat Justinus intellexisse,
qua: ex sacris fontibus hauserat.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.