PG 6, col. 590

autem alia quoque ejusdem Davidis vaticinia adji-
cere, praeclarum ac hujus loci proprium esse duxi-
mus, ex quibus discere potestis, quomodo homines
vivere Spiritus propheticus hortetur, quomodo fa-
ctam ab Herode Judaeoruni rege ipsisque ludatis cum
Pilato, vestro apud eos procuratore, ejusque mili- \
tibus adversus Christum coitionem narret; quo-
modo credituros in illum qui ex omni hominum
genere vocati sunt, eumque a Deo Filium vocari
dicat, ac Patrem polliceri subjecturum se illi omnes
inimicos; tum etiam quomodo daemones, quantum
Β in ipsis est, parentis universorum et Domini Dei,
ipsiusque Christi potestatem ell'ugere conentur;
quomodo denique omnes Deus ad paenitentiam voc
cet, antequam dies judicii adveniat. Sunt autem
his elata verbis: Beatus uir qui non abiit in consilio
impiorum, et in via peccatorum non stetit : et in ca-
thedra pestilentia: non sedit. Sed in lege Domini
voluntas ejus: et in lege ejus meditabitur die , ac
nocte. Et erit tanquam lignum , quod plantatum est
secus decursus aquarum ; quod fructum suum dabit
in tempore suo. Et folium ejus non defluet; et omnia
quacunque faciet, prosperabuntur. Non sic impii,
non sic; sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a
facie terrm. Ideo non resurgent impii in judicio,
neque peccatores in consilio justorum. Quoniam novit
Dominus viam justorum; et iter impiorum peribit.
68 Quare fremuerunt gentes. et populi meditati
sunt inania? Astiterunt reges terra: : et principes
convenerunt in unum adversus Dominum, et aduer-
sus Christum ejus, dicentes : Dirumpamus vincula
eorum .' et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui
habitat in caelis, irridebit eos .' ct Dominus subsan-
nabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in
furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus
sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus,
praedicans prteceptum Domini. Dominus dixit ad me:
Filius meus es tu: ego hodie genui te. Postula a
me, et dabo tibi gentes Irwreditatem tuam, et posses-4
sionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga {er-
α : tanquam uasa figuli confringes eos. Et nunc,
reges, intelligite : erudimini, omnes qui judicati: tero
ram. Servite Domino in timore: et exsultate ei cum
tremore. Apprehendite disciplinam, nequando ira-
scatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exar-
serit in brevi ira ejus : beati omnes qui confidunt
in eo 9°.
αὐτούς. Καὶ νῦν, βασιλεῖς, σύνετε, παιδεύθητε,
tellexisse. η
(99) Καινά. Manifestum librariorum erratumpro
κενάὲ- Καινά. Omnes editores legi volunt κενα. Cinna
vero etiam octo versionis Alexandrina: (ed. Holm.)
codd. mss. nostram exhibeant lectionem, prorsus
non est mutanda. Orro.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.