PG 6, col. 814

dere? Paratus sum solvere. Servire et ministrare
dominus? Servitutem agnosco. Homo enim, ut bo-
minem decet, colendus est : solus autem Deus me-
tuendus, qui nec oculis humanis cerni potest, nec
arte comprehendi. Hunc negare si jubear, hac tan-
tum in re non parebo, moriarque potius, ne mendax
et ingratus arguar. Deus noster non esse coepit in
tempore, cum solus sine principio, ipse omnium sit
principium. Spiritus Deus, non tamen materiam
permeans spiritus, sed materialium spirituum et
figurarum, quae in materia sunt, Opifex ; et visu ct
tactu indeprehensus, quippe 247 cum ipse sensi-
bilium et invisibilium exstiterit parens. Hunc ex
bis quae creavit cognoscimus, et potentiam invisi-
bilem ex operibus apprehendimus. Opus ab eo non
stra causa conditum adorare nolo. Sol et luna
propter nos creata sunt; quomodo ergo ministros
meos adorem l Quomodo ligna et lapides pronuntiem
deos? Est enim spiritu diviniore inferior ille spi-
ritus, qui materiam pervadit; qui quidem cum anima:
assimilatus sit, non eodem ac perfectus Deus ho-
nore colendus est. Neque etiam illum non enarra-
bilem Deum munerari debemus. Nam qui nullius
rei indigus est, is ut indigere existimetur minime
a nobis committendum est. Apertius autem nostra
exponam.
5. Christianorum doctrina de mundi creatione per
Verbum. — Deus erat in principio : principium an-
tem Verbi potentiam esse accepimus. Universorum
enim Dominus: quatenus quidem mundus nondum
erat creatus, solus erat; quatenus autem ipse po-
tentia omnis, et eorum qua: videntur et non viden-
tur hypostasis sive sustentatio erat, omnia cun.
eo per rationalem potentiam sustentabat ipsum etiam
in qua visibilia et_invisibilia cuncta consistunt, omnia
cuni ipso erant. In ipso enim per potentiam Verbi,
tum ipse, tum j’erbum, quod in eo erat, exstitit.
inde accusatus Tatianus t1uud Verbum ante mundi
creationemhnon actu,_ ut personam, sed potentia
tantum crediderit in Patre cum aliis rebus exsti-
tisse. lniquam criminationem nova interpretatio
refellit. Haecautem verbaaby αὐτῴ γάρ uncinis
inclusi necin interpretando Latine‘ reddidi, quia
ab aliquo librario additaividentu‘r. liam 1⁸ Illud
γάρ deest in Regiis codicibus et Anglicano et Ti-
guiina editione. Quod siihmc vocula a librariis adu
dita; idem dicendum erit de_ his vocibus σὺν-αὑτῷ
quae cum ea necessario conjuncta sunt. 2° Rep";
gnat ut Dens dicatur solus non_fnisse, quia omnia
in eo potestateexsistebant;5°_Non aliter legit hunc
locum' Tertullianus, qui Tatianum sic imitatur:
Ante omnia enim, inquit cap. 5, adv. Prona, Deus
erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia. Sa-
lus autem, quia nihil extrinsecus preter illum. Ca:-
terum ne tunc quidem solus; habebat enim secum,
quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet.
Deum ergo Tertullianus solum_non fuisse exiStimat
ante mundi creationem, quia Verbum'illius cum eo
exsistebat, minime vero propter creaturas potentia
in ipso exsistentes.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.