PG 61, col. 155

missus sit : tu vero, si res non ita se habet, dic cur
in baptismo conjungitur. Sed non aliam possis cau-
sam dicere, quam quod sit honore par. Cum ergo
nullam talem habet necessitatem, vide quomodo
ipsum conjungit, ita dicens : Gratia Domini nostri
Jesu Christi, et caritas Dei et Patris, et communicatio
Spiritus sancti sit cum omnibus vobis (2. Cor. 15. 15);
ct rursum, Divisiones gratiarum sunt, idem autem
Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem au-
tem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem
autent Deus ( 1. Cor. 12. 4-6 Sed quia nunc ad-
versus Graecos sermo erat, et eos qui Gnecis imbe-
cilliores erant, propterea id interim reservatur et
tacetur. id quod etiam prophetae faciunt de Filio,
queui nusquam aperte nominant ob auditorum imbe-
cillitatem. 7. Sed non in omnibus est scientia, inquit.
Quanam illa? an ea, quae est de Deo, an ea, qua: de
iis qum immolata sunt idolis? Aut certe Crteeos hic
subindicat, qui dicebant multos esse deos et dominos,
nec sciebant Deum qui vere est : aut eos qui inter
gentiles imbecilliores erant, qui nondum clare scirent
idola non esse timenda, et nullum esse idolum in
mundo. Cum hoc autem dixisset, paulatim illos con-
solatus est et erexit. Neque enim omnia insectari
oportebat, cum maxime illos rursum vehementius
esset itnpetiturus.
De idolotltytis.—Quidam autem cum conscientia
idoli usque nunc quasi idolotltytum manducant : et con-
scientia eorum cum sit infirma, polluitur. Adhuc tre-
munt, inquit, et metuunt idola. Ne mihi enim prm-
sentem rerum statum dixeris, et quod piam religio-
nem a majoribus acceperis; sed mentem tuam
transfer in illa tempora, et cogita, eum modo consti-
tuta esset praedicatio, et impietas adhuc regnaret ar-
derentque ara: et sacrificia, libamina peragerentur,
et plures essent gentiles, qui a majoribus impietatem
acceperant, a patribus, aris et atavis talibus orti,
atque a daemonibus mala multa passi essent : illos,
inquam, repente mutatos, quomodo verisimile erat
affici : quomodo timendae tremendteque erant daemo-
num insidia: : prepter quos etiam id subindicando
dicebat, Quidam autem cum conscientia idolotltyti.
Neque enim aperte declarat illos, nc percellat, ne—
que omnino pnetercurrit, sed indefinite eorum me-
minit, dicens : Quidam autem cum conscientia idolo-
tbyti usque nunc quasi idolatltytum manducant; id est,
cum eadem mente qua prius; et conscientia eorum
carm sit infima, polluitur : cum nondum possit dc-
spicere, neque omnino illa irridere, sed adhuc in
dubio versetur. Ac si quis, si tangat mortuum, putet
seipsum polluere, secundum Judaieam consuetudi-
irem; deindeque alios videns tangentes cum pura
conscientia, non cum eadem mente tangens, pollue-
retur ; sic et illi tunc erant afl‘ecti. Quidam enim, in-
quit, cum conscientia idoli usque nunc. Non sine causa
ΡΑτιιοι.. Gn. LXI.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.