PG 62, col. 488

de quibus agantur gratiae. Ideo subjunxit : 12. Nos
autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis,
fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias,
ad salutem in sanctificatione spiritus et [ide veritatis.
Quomodo ad salutem elegit? ld ostendit dicens, 1η
sanctificatione spiritus; id est, ut nos sanctificaret per
spiritum et veram fidem. Haec enim sunt qua: nostram
salutem continent : nusquam ab operibus, nusquam
a recte iactis, sed per tidem veritatis. Ecce, in, rursus
est, per. 1n sanctificatione spiritus, inquit. 15. In quam
et vocavit vos per euangelium nostrum, in acquisitionem
gloria: Domini nostri Jesu Christi. Non est hoc par-
vum, si suam gloriam Christus nostram putat esse
salutem. Benigni enim et clementis est gloria, esse
multos quibus detur salus. Magnus est ergo Dominus
noster , si nostram salutem ita desiderat : magnus
est et Spiritus sanctus , qui operatur in nobis sancti-
ficationem. Cur non prius posuit fidem, sed sanctifi-
cationem? Quoniam etiam post sanctificationem ea
multa opus habemus , ne labefactemur. Vides quo-
modo nihil ostendit esse eorum, sed tOtum Dei?
14. Traditio Ecclesia: fide digna. — 1 taque, fratres,
state, et tenete traditiones quas didicistis sive per sermo-
nem, sive per epistolam nostram. llinc est perspicuum
quod non omnia tradiderunt per epistolam, sed multa
etiam sine scriptis : et ea quoque sunt [ide digna.
Quamobrem Ecclesiae quoque traditionem censeamus
esse lide dignam. Est traditio : nihil quaeras amplius.
Hic ostendit multos esse qui labant. 15. Ipse autem
Dominus noster J esus Christus et Deus et Pater noster,
qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem
bonam in gratia, 16. exhortatur corda vestra, et con-
firmet in omni opere et sermone bono. Rursus precatio
post adhortationem: hoc enim est revera opem ferre.
Qui dilexit nos, inquit, et dedit consolationem (sternam,
et spem bonam in gratia. Ubi nunc suntqui Filium
ν dicunt esse minorem. quoniam post Patrem nomina—
tur in gratia lavacri? Ecce enim hic est contrarium :
ipse primum ait, Dominus noster Iesus Christus,
deinde, Deus et Pater Domini nostri. Qui dilexit nos ,
et dedit consolationem (sternam. Quamnam autem eam Ἰ

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.