PG 65, col. 327

s6. (9I) Ahbas Isaias interrogavit abbatem Pæ-
menem de sordidis cogitationibus. Et respondit ei:
Quemadmodum in capsa plena vestimentis, si qtis
reliquerit ea, tempore putrefiunt : ita in cogitatio-
nibus; si eas corpore non exsecuti fuerimus, per
tempus abolentur aut putrescunt.
2I. (9) Interroganti abbati Josepho de eadea
quæstione, respondit abbas Pœmen : Quemadmo-
dum si quis serpentem cum scorpio miserit in vas,
illudque occluserit, omnino post aliquod tempus
morientur: sic et pravæ cogitationes quæ ex dæ-
monum instinctu pullulant, per tolerantiam de-
ficiunt.
22. (93) rater venit ad abbatem Pœmenem, et
ait ei: Sero agrum meum, atque ex eo facio aga-
pen. Respondit illi senex : Recte facis. Et abiit
cum alacritate, auxitque eleemosynam suam. Ab-
bas autem Anub, audito sermone, init ad abba-
tem Pæmenem : Non times Deum, qui ita locutus
sis fratri? Senex vero tacuit. Post duos autem dies,
arcessivit abbas Pæmen fratrem, eique dicit au-
diente abbate Anub: Quid mihi prolocutus es alio
die? quoniam mens mea alibi erat. Τum frater:
Dixi, a me seminari agrum meum, ex eoque dari
eleemosynam. Excepit abbas Pœmen : Putabam te
locutum de fratre tuo, qui in sæculo vivit. Quod
si tu es qui hoc opus facis, non est hoc monachi.
Is vero audiens, contristatus est, atque hæc prufu-
dit verba : Nullum aliud odus novi, nisi hoc, nec
possum non seminare agrum meum. Postquam ergo
discessisset, incurvavit se coram Pæmene Anub,
aiens : Ignosce mihi. Τum abbas Pœmen : Εgo
quoque, inquit, a principio noveram non esse opus
monachi; sed secundum mentem illius pronun-
tiavi, dedique ipsi alacritatem, ad charitatis proces-
sum. Nunc vero tristis abiit; atque iterum hoc
ipsum faciet.
23. (94) Dixitabbas Pæmen: Si peccaverit homo,
et negaverit se peccasse, ne redargueris eum; alias
exscindis studium ipsius. Quod si dixeris ei : Noli
animum despondere, frater, sed cave in posterum,
excitas animam illius ad pœnitentiam.
24. (95) lterum dixit : Bona res est experientia:
ipsa enim docet hominem probum.
25. (96) Dixit iterum : Homo qui docet, nec quæ
docet facit, similis est fonti, quia cunctis potum
dat, cunctos abluit, scipsum vero non potest mun-
dum præstare.
26. (97) Præteriens aliquando abbas Pæmen per
Ægyptum, conspexit mulierem sedentem in sepul-
cro, et plorantem amare. Unde dixit : Etsi cuncta
mundi hujus oblectamenta advenerint, non dedu-
καὶ πᾶσα ἀκαθαρσία ἐν αὐτῇ κεῖται.
(9t) i. Patr. α, 42.
(2) i. Patr. , ἐ3.
(d7) VPi«. Patr. τ, 46.
(D4 Ii. Patr. X, 48.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.