PG 65, col. 644

lum ad studium virtutis excitavit; et ad misericor-
diam atque largitionem tam proclivis fuit, ut non
mmodo cis, qui in paræciis ejus erant, egenis pro-
videndum duceret, sed ctiam vicinis Constantino-
poli Ecclesiis pecuniam multam ad pauperum cun-
solationem mitteret. » Easdem S. Attici virtutes
lih. vI, cap. 25, memorat Socrates, quem tamen
7illemontius explodit. Porro idem Nicephorus
hh. Xν, cap. 25, innuit, Atticum vere cum
S. Chrysostomo mortuo in gratiam rediisse, talem-
que fuisse illius emendationem ac pœnitentiam,
« ut reprehensionem eatu, qua expetitus est, quod
Joannis sectatores male acceperit, a se amolitus,
aliis obvelaverit hhonis. » Quid ergo peccavit Bul-
landus, dum initio Commentarii sui dixit, S. Atti-
cum crimina injustæ suæ persecutionis ac illegiti-
mæ invasionis pœnitentia et recte factis expiasse?
16. Nicephorus deniquecitatum caput 25 ita con-
cludit: « Cæterum cum Atticus quoque episcopus
propterJoannitas Ecclesiam esse scissam videret, de
principum sententia ipse quoque mentionem illius
fieri in precationibus jussit, quemadmodum id et in
aliis episcopis, qui vita excessissent, fieri solitum
erat. Atque ex eo tempore paxexstitit, doncc postea
quoque rcliquiæ ejus urbi imperanti illatæ suut.
Auicus invidiam, in quam propter divinum Joan-
nem deciderat, hoc modo magnifice abolevit. Nec
ille modo id fecit; sed aliis quoque Joannis memo-
riam precibus inserere recusantibus, et Cyrillo ma-
xime Alexandriæ præsuli, qui hostiliter Joannem
oderat, quod ille a Τheophilo patruo suo dissen-
sisset, persuasit. » Τum Nicephorus sequentibus
capitibus rccitat littteras Attici et Cyrilli, ultro ci-
troque in hac causa scriptas, ex quibus Τillemuon-
tius tomo XII Monument. eccles. pag. 4t6 infert,
Attticum reliquis suis peccatis addidisse hypocrisim,
si in animo habucrit sensa, quæ inistis litteis ex-
pressit. Durum enimvero judiciuml
t7, Ingenue fateor, ex duabus S. Auici epistolis
nonnullam diicultatem moveri posse, cum in iis
signilicet, se timore et necessitate potius quam
amore aut pœnitentia inductum fuisse, ut memo-
riam S. Joannis Chrysostomiindipychis celebraret.
Præterea Atticus, in Epistola ad Petrum et aEde-
sium diaconos scripta, innuere videtur, depositio-
nem Chrysostomi in pseudo-ynodo Quercetana le-
gitimam fuisse. Sed com scripta et gesta illustrium
aut sanctorum virorum semper in meliorem par-
tem explicanda sint, imprimis suspicari possemus,
Atticum initio existimasse, quod ad suam reconci-
liationem et Ecclesiarum pacem suficeret, si nomen
Chrysostomi quomodocunque sacris tabulis insere-
ret. Sic potuit S. Cyrillo, quem Joanni Chrysostomo
maxime adversari noverat, hanc molliorem pacis
conditionem proponere,ut eam facilius amplectere-
tur. At quis asseret, illam Attici hypothesin ab Εc-
clesia Romana probatam fuisse? Forts hæc fuit
prima paciss conditio, quam Atticus sedi Romanæ
obtulit, et præter quam Ecdesia Romana ab ipso

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.