PG 65, col. 683

non etiam erit Deus, ac mysterium quale nemo
efl'ari potest? Nulla is corruptione natus est, qui
nullo prohibente clausis januis ingressus est; cujus
Thomas conjunctas naturas videns , exclamavit
dixitque : Dominus meus, et Deus meus ⁹.
lll. Ο homo, ne partum hunc erubescendum pu-
t'es : quippe qui salutis nobis causa efl‘ectus sit.
Nam si ex muliere natus non esset, non utique
mortem oppetivisset : quod si carne mortem non
oppetiisset, neque illum quoque per mortem de-
struxisset, qui habebat mortis imperium, id est dia-
bolum ¹⁰. Haudquaquam architecto dedecori est,
ιιι eam incolat domum quam ipse exstruxerit;
nequelutum figulum inlicit. cum ille vasculum quod
finxerat, relingit :ita ne quicquam Deum purissi-
nium polluit, quod ex virginali utero prodierit.
Quam enim citra omnem sui labem formaverat, ex
ca nulla contracta macula processit. Outerum,
in quo communis hominum libertatis libellus com-
positus est! Ο ventrem, in quo adversus diabolum
fabrefacta sunt arma! Ο arvum, in quo naturae ipse
colonus sine semine spicam edidit (1'5)! Ο templum,
in quo Deus sacerdos efl‘ectus est; non naturam
demutans, sed eum per misericordiam induens,
qui estsecundum ordinem Melchisedech “l Verbum
’ξατο factum est " , quanquam Judazi dicenti Domino
non credant. Vere Deus formam hominis induit,
tametsi gentiles miraculum subsannent. 0h id enim
clamabat Paulus : Iudaeis quidem scandalum, gen-
tibus vero stultitiam ³³. Nam neque mysterii vim
cognoverunt, eo quod miraculum captum superet
ac rationem : Si enim cognovissent, nunquam Do-
minum gloriw crucifixissent η. Nisi enim Verbum
uterum inhabitasset, neque caro consedisset in
throno sancto. Si Deo ignominiae esset, in uterum illabi quem ipse formarat, esset quoque probro
hominibus ministrare. Quod si Deo esset probro ministrare hominibus, haudquaquam cum dives esset,
pro nobis egenus factus esset ".
IV. Qui per naturam impassibilis erat, is propter
suam misericordiam multis se passionibus obnoxium
fecit. Haudquaquam Christus ex profectu in Deum
¹¹ Psal. (nx
’ Joan. xx, 28. ¹⁰ Ilehr. ιι, 14.
⁸⁸ ll Cor. vm, 9.
(15) Spicam_ edidit, τὸν ᾅσταχυν ἐϐλάστησεεξδιι-
iam active, sive colonum illuni Proclus intelligat latret. ccc}. dog‘m. corrupt. pag. _I’_>56. Ceterum et
Spiritum sanctum , sive ipsum Verbum; nam ut'ri- beontitlsfiBya‘an’tinus lib._'_I_co'ntra Nestor. εέ-Ιξιιίειεᾴ.
que tribuitur formatio Do’miniei corporis, et eatut
spicam Christum ac hominem sine, semine edide-
runt; nec video ut interpretes ah ea ejus phrasi
abhorrere debuerint, ac neutro reddere. Paulo in-
ferius in verbis illiskfipa καὶτὸ τοῖς ἀνθρώποις
διακονεῖνο sic secutus Vat. codicem, ut nolim non
monere, aliam esse aliorum omnium codicum, tum
quos. profert Riccardus, tum quoscgo vidi duos
ἕθςίοὲ [iisunum card. Μάιον. sic'niniit‘ittn, ἄρα καὶ
τοῖς suam; ὕϐρις ἁνθρώποιςίδιακονεῖν.
(HfLeg. ὰῴθάρτως ex _S. Anastasii Hodego,
(cap. 'lO, pag. 7'4) ét quia series ipsa petit. - Hunc edit. Ven. Labb.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.