PG 68, col. 133

in monte hoc, neque Hierosolymis adorabitis Pa-
trem. Vos adoratis quod nescitisynos adoramus
quod scimus; quia salus ex Iudaeis est. Sed venit
hora, et nunc est, quando veri adoratores adora- ‘
bunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater
tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus,
ct eos qui adorant eum, in spiritu et veritate
oportet adorare ⁸. ι
CYR. Quid vero tibi in bis verbis esse arduum
videtur, quid obscurum et intellectu difficile? dic,
rogo te.
PALL. A veteribus quidem ritibus discedere,
et ab ea qua: secundum Legem est justitia ces-
sare, sacrae nobis Littera: praecipiunt. Iis enim qui
in eam etiam post perceptam fidem inclinabant,
Paulus dicebat : ι Evacuati estis a Christo, qui in
Lege justificamini, a gratia excidistis. Nos enim
spiritu ex fide spem justitiaa exspectamus ³. ι Cum
vero ob vitam secundum Legem institutam magnas
licere easque praeclaras habere gloriandi causas
ostendat, ait rursus: «Quae mihi fuerunt lucra,
haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.
Verum etiam existimo omnia detrimentum esse
propter eminentem scientiam Domini mei Jesu
Christi, prOpter quem omnium detrimentum feci,
et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, et
inveniar in ipso non habens meamjustitiam, qua:
ex lege est, sed illam, qua: ex fide est Christi, quae
ex Deo est justitia ⁸. ι Vetus autem illud man-
datum non omnino culpa vacare, manifeste confir-
mavit. Ideoque inquit illius 3 loco‘novum hoc per
Christum, id est, evangelicum utiliter inductum.
Sic enim scribit: ‹ Reprobatio quidem fit praece-
dentis mandati, propter infirmitatem ejus et in-
utilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit Lex,
sed introductio melioris spei, per quam proxima-
mus ad Deum ’.ι Et iterum : ι Si enim prius illud
culpa vacasset, non utique secundi locus inquire-
retur. Vituperans enim eos dicit: Ecce dies ve—
niunt, dicit Dominus, et consummabo super do-
mum Israel, et super domum Juda testamentum
novum, non secundum testamentum quod feci pa-
tribus eorum in die qua apprehendi manum eo-
rum ut educerem illos de terra Egypti, quoniam
ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego
neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamen-
tum quod disponam domui Israel post dies illos,
dicit Dominus, dans leges meas in mentem eorum,
etin corde eorum inscribam eas “. ι Praecipue vero
novitatis nomen intelligens atque declarans, ι Di-
cendo,» inquit, ι novum, veteravit prius: quod
autem antiquatur et senescit, prope interitum
est ⁷. ι Si igitur nihil perfecit Lex, et reprobatio
"Ahll‘atthluv,l_7,.18.':liqan.lgv, 91-24. _'Galat.v, 4, 5. ‘Philipp. ιιι, 7-9. Ἠερίη. vn, l8, l9.
‘Ilebr. vm, 7-l0. ’11›ἱ‹1.,15.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.