PG 69, col. 27

quos autem justificavit, hos et glorificavit ?. Au-
dis quo pacto datam esse ait gratiam in Christo
ante æterna tempora : præscitos autem ac præfini-
tos manifeste a Deo et Patre eos, qui conformes
futuri erant imagini Filii ipsius? Præscitus enim
est, ut dixi, incarnationis modus. Opportuno vero
tempore morborum solutio administrata est, quod
ipsum Paulus rursum testatur, ita scribens: « Ei
autem qui potens est vos confirmare juxta Evan-
gelium menm et prædicationem Jesu Christi, se-
cundum revelationem mysterii, temporibus æter-
nis taciti, quod nunc patefactum est per Scripturas
prophetarum, secundum præceptum æterni Dci ad
obeditionem fidei, in cunctis gentibus cogniti: soli
sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in sæ-
cula. Amen ⁶, » Τacitum enim erat mysterium,
manifestatum autem nunc per Iegem et prophetas,
juxta voluntatem Dei ac Patris. Siquidem instaurati
sumus in Christo ad pristinum statum, abolitis iis
quæ postmodum diabolica fraude nobis acciderant.
lta enim rursum Paulus de omnium nostrum Sal-
vatore Christo ait: « In quo habemus redemptio-
nem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum
secundum divitias gratiæ ejus, quæ superabundavit
in nobis, in omni sapientia et prudentia, ut notum
faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secun-
dum beneplscitum ejus, quod proposuit in eo, in
dispensatione plenitudinis temporum, instaurare
omnia in Christo, quæ in taælis sunt, et quæ in
terra sunt, in ipso. In quo etiam et nos forte vo-
cati sumus, prædestinati secundum propositum ejus,
qui operatur omnia juxta consilium voluntatis suæ,
ut simus in laudem loriæ illius nos qui ante spe-
ravimus in Christo . » Ecce rursus præfiniti qui-
dem sumas, juxta propositum Patris, 1 sntiquio-
rem quodammodo etiam spem quam ipsum esse
nacti, Deo hoc præsciente, sc propria voluntate
quæ nobis eventura erant ordinante. Postquam
enim decepit Adamum initio et vecordiæ reum
statuit peccati inventor, ad mortem ita traduci
contigit, pœmnaque in omnes homines pervasit, vel-
uti ex radice in ramos vitio sese propagante. Re-
gnavit enim ab Adam et usque ad Moysen. Peccan-
tibus vero in similitudine transgressionis Adam,
necessario deinceps providit suis creaturis rerum
Opifex, et secundam quodammodo nobis generis
radicem machinatus est, quæ nos ad pristinam in-
corruptionem reduceret, ut quemadmodum nos
prima ac terrena imago moriendi necessitate insi-
gnivit, et interitus lsqneis involvit: ita nobis rur-
sus secundum et post illum principium, hoc est
Christus, similitudoque cum ipso per spiritum,
mortis expertes declaret : et sicut nos illic inobe-
dientia ad supplicium duxit, ita hie obedientia
benedictionis cœlestis atque paternæ partici-
pes efficiat. « Factus est enim, » inquit, « primus
homo Adam in animam viventem : novissimus
Rom. vmn, 2850. ⁶ Rom. X, 25e. Ephcs. , 7 12.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.