PG 69, col. 31

Praeterea primo illi Adam sola tantummodo ea qua:
in terra erant, subjecta erant, Christo vero omnia.
Flectunt enim ipsi genu omnia, coelestia, terrestria
atque inferna, et omnis 13 lingua confitetur, quod
Dominus Iesus Christus in gloria Dei Patris. Amen.
De Cain et Αιει.
ί. Subiecta quidem fuit hominis natura, veluti in
principio generis in Adamo, ut modo dixi, morti et
ι peccato :redempta autem est non aliter quam per
solum Christum. Nam sicut ipsius discipulus scri-
bit : ι Non est aliud nomen sub caelo datum homi-
nibus, in quo oporteat nos salvari '9. ι Oportuit
- enim eum per quem omnia ortum nacta sunt, in-
stauratorem fieri eorum quae corrupta erant, vi-
tiumque ex peccato contractum profligare, quod-
que male habebat abolere, atque iis qui per ipsum
facti erant, bonum habitum largiter impertiri. Di-
vina enim potentia: ac virtuti praeclarum hoc opus
tribuerim, cum ea quae non sunt ad esse traducere,
tum ea quas a recto inculpatoque statu deflexerunt,
ad bonum habitum revocare. Ostensus itaque est in
Adam hujus rei typus. Videas autem ipsum nihilo
secius id in aliis ab ipso factis describentem. Sum-
. matim enim in Christo colligit omnia quae in caelis
etqua: in terra Deus et Pater. Et quod ad ea quae
minime convenit, lapsum erat, ad primum statum
reducit; iis quae interea acciderant, ipsius ac qui-
dem solius interventu de medio sublatis, iisque qui
in terra sunt ad novitatem creatura: instauratis.
Nova enim fit creatura in ipso, ει verus est sermo.
Vide itaque etiam in Abel et Cain Christi myste-
rium, perquod etiam salvati sumus. Scriptura igitur
est in Genesi : ι Adam autem cognovit Evam ιιιιο-
rem suam, ει concipiens peperit Cain, et dixit:
Possedi hominem per Deum, ct addidit parere fra-
trem ejus Abel. Et fuit Abel pastor ovium;Cain
autem fuitagricola. Et factum est, post dies obtu-
lit Cain de fructibus terrae sacrificium Domino, et
Abel obtulit ct ipse de primogenitis ovium suarum,
et de adipibus earum. Et respexit Deus ad Abel et
ad munera ejus': ad Cain autem et ad sacrificia
ejus non attendit. Et tristificavit Cain valde, et
concidit vultus ejus. ιι Ει dixit Dominus Deus
Cain :,Quare tristis factus es, ct quare concidit
facies tua? Nonne si recte obtuleris, recte autem
non diviseris, peccasti? Quiesce, et ad te conversio
ejus, et tu ipsius dominaberis ⁸ο. ι Ει paulo post :
ί Et dixit Cain ad Abel fratrem suum : Egredia—
mur in agrum. Et factum est, cum essent in agro,
surrexit Cain in Abel fratrem suum, et interfecit
rum. Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater
tuus? Et dixit: Non scio : nunquid custos fratris
mei sum ego? Et dixit Deus : Quid fecisti hoc?
θ’ mann. ιι, 9. "ibid, l0, ιι. ³ο Act. ιν, ιε.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.