PG 75, col. 1447

pollens, et rationis usu exornata, et ad intellectua-
lium ordinem pertinens. Absurdissintum quippe
fuisset, corpus luteum et pulvereum, et passiouibus
implicitum sibi assumere atque adiungere, et in
dextera maiestatis collocare : mentem veroinvisibi-
lem, immortalem, animantis rectricem, ad Dei fa-
ctam imaginem, incorruptibilitate praeditam, cor-
poris veluti aurigam, gnberuatricem, et quasi con-
centu temperantem, per quam humana natura non
est bruta, sed sapientia, artibus et quavis peritia
abundat: hanc, inquam, mentem ad inferiorem gra-
dum deprimi, nec parem saltem cum corpore bono-
rem participare; cum tamen ejus causa corpus ra-
tionalis creatura evaserit; cum ejusdem causa data:
fuerint leges ac prephetiae; per quam liunt certa-
mina, luctae, victoriae, laudationes, coronae; per
quam corpus cum ea decertans, praemium laborum
consequitur cmlorum regnum; ob quant ipse quo-
que Servatoris nostri adventus contigit, et incar-
nationis peractum mysterium est. Non enim propter
res inanimes et mente carentes salutarem admisit
menta aut lapides anima destitutos, sed prepter homines qui immortalem animam nacti sunt incolam.
XVIII. Hernicorum contraria argumenta solvuntur.
Sed qui nugas magis quam veritatem aestimat Apol-
linaris, rectisque ac piis dogmatibnssuant anteponit
garrulitatem,carnem quidem a Dee Verbo assumptam
ait, atque hac ceu velo quodam esse usum ; mente
autem non indiguisse , sed ipsum vice mentis cor-
pori exstitisse. Sed, o sodes, dicet ei aliquis , ne
corpore quidem Deus Verbum egebat; nihil enim
prorsus requirit : poterat autem solo mandato no-
stram operari salutem. Sed tamen voluit nos quoque
communionem aliquam recte factorum habere : quod
ut ediceret, peccatricem assumptam ttatnram , eam-
que suis laboribus justiticatam, acerbis expedivit ty;
rannis peccato et diabolo ac morte, et coelestibus
sedibus donavit: et per eam quam ipse sumpsit
humanitatem, universo generi libertatem commu—
nicavit. Sedeuim nihil horum reputans hic sapien-
tissimus , voealissimum theologia praeconem Joan-
nem evangelistam, amentia: sua: testem habere se
judicat. ι Verbum enim, inquit , caro factum est,
et habitavit in nobis ³⁷. s Atqui omnino sciebat, alibi
quoque partem pro toto divinam Scripturam appel-
lare solere : qua: modo quidem ex anima totum
hominem nuncupat, modo autem ex carne totum
animal denotat: ι Omnes enim, inquit, animae qua‘.
³⁷ Joan. ι, 14.
(l) Praeciarissime his Cicero astipulatur in Sci-
pionis Somnio. Tu vero sic habeto, ιιοιι esse te mor-
talem, sed corpus hoc : nec enim tu es, quem {arma
ista declarat, sed meus cujusque is est quisque, non

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.