PG 77, col. 107

matrem suam ".i'Certe si fides violatur, omnis 0m-
nino erga parentes reverentia tanquam inanis et
periculosa valeat; facessat lex illa amoris erga libe-
ros et fratres : quia mori utique satius eat piis
- quam vivere, ι ιιι meliorem, ι sicut scriptum est,
ι inveniant resurrectionem ³⁸. ι
Ecce igitur una cum sancta synodo, qua: in magna ’
Romanorum civitate, sanctissimo et reverendissimo
episcopo fratre ac comministro nostro Caelestino
prmsidcntc, convenit, jam tertio his te litteris con-
testamur et obtestamur, ut consilium nostrum secu-
tus, a stolidis illis absurdisque dogmatibus, qua: fo-
ves publiceque doces, abstineas, fidemque rectam,
et jam inde ab initio per sanctos apostolos et evan‘
‘gclistas, qui verbi spectatores et ministri fuerunt ⁸⁸,
Ecclesiis traditam reverenter suscipias. Quod sane
nisi juxta tempus in litteris Ceelestini sacratissimi
reverendissimique fratris et comministri nostri Ro-
manorum episcopi expressum praefinitumque pra-:-
stiteris,certo scias nullam tibi deinceps cum episco-
pis et sacerdotibus Dei sortem, nullam tui rationem,
nullum denique inter eos locum futurum esse. Nec
enim fieri potest, ut nos Ecclesias turbatas, populos
offensos, fidem rectam labefactatam, gregem Christi
negligamus misere abs te dissipatum, qui illum, si
quidem perinde ac nos rectm fidei doctrinam con-
sectari sanctorumque Patrum pietatem aemulari li—
lmisset, alioqui debueras conservare. Itaque cum
omnibus, tum clericis, tum laicis quoque, quos tu
propter fidem excommunicasti vel ordine movisti,
communicavimus. Haud enim par erat eos, qui re—
ctam fidem tenere maluerunt, ob iniquam tuam sen-
tentiam detrimentum aliquod pati, ob id nimirum
quod recte sentientes tua: doctrinae assentiri nolue‘
runt. Nam et hujus quoque exauctorationis in epi-
stola quam ad magna: Romae sanctissimum et coepi-
scopum nostrum leestinum scripsisti, fit mentio.
Caeterum minime sat erit si reverentia tua solum fidei
symbolum, quod a magna illa synodo quae in Spiritu
sancto 69 in urbe Nicaea quondam convenit, expo-
situm est, nobiscum confiteatur. Nam etsi voce tenus J
iilud profitearis, attamen neque recte intelligis, ne:
que sincere quoque, sed perverse plane praeposte-
reque interpretaris. Verum praeter hoc addendum
iilud est, ut scripto ac jurejurando afiirmes te pra:-
terea anathematizare quae sceleste et profane hacte-
nus sensisti, et ea rursum posthac te sensurum et
«lecturum polliceare, quas et nos et caeteri omnes
quotquot vel in Occidente vel in Oriente vivunt epi-
scopi, doctores ac populorum duces. Ad epistolas
porro quod attinet, quas Alexandrina Ecclesia ad
³⁷ Matth. χ, 54, 55. ³⁸ Hebr. x1, 35. ” Luc. ι, 2.
Variae lectiones codicis Seguieriaui.
ι ἔσται. h σὸί.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.