PG 79, col. 91

nare.Verumtamen cum seraper, qua: in nobis ex incu-
ria et negligentia sordes innascuntur, abstergendae
sint et abradendte . et foras quam. longissime sin-
gulis lere horis projiciendaa. hoc indigemus lava-
cro, intelligibilia ac sensibilia errata, voluntaria
atque involantaria una nobiscum animo supervol-
vetites. lo Existimo enim vice nostra Jobum ex.
tulisse, ι Si abluero me nive, et expurgavero ma-
nibus puris, satis in luto me intinxisti ’°. ι
Quemadmodum igitur toto vitae curriculo edimus
et bibimus, sic et detergi incessanter debemus, Β
quando fieri non potest. ut homo aliquis continuo
irreprehensus, et incontaminatus inveniatur. Pro-
pterea fidem adhibe Propheta dicenti, iuvabis me.
et super nivem dealbabor ’ί ; ι et Paulo scribenti,
ε Accedamus ad Deum cum vero corde, aspersi
mente a conscientia prava " ι etc.
XXV. — ABRAMIO PBESBYTEHO.
Quosdam homines ad breve tempus aggredi, in-
deque jamjam volitare, daunonibus permissum est;
alios per multum tempus vexare, ab agonotheta
Deo, nostro curatore, et judice similiter, impera-
tum : aliis etiam ad extrernum usque spiritqu
adoriri, et tentare, et tormentorum vario genere
affligere, impudentilms daemonibus conceditur.
XXVI. -λ- ΤΙΜΟἸῚΙΕΟ ὃυΒυΙΑΟΟΝΟ.
Litteris tuis a me sciscitaris, discere cupiens, cui
usui cst homini pervigilium, cum plerosque videas
in illud propensos, agitare vigilias, et quidem fru-
stra insomnes horas agere existimas, cum somnum
Deus Adamo immiserit, et omnibus modis dormien-
dum sit. Neque enim bonorum meorum Deus indi-
get ”. Quod principio in Adamo secundum sen-
sum locum habuit, id arcanum intellectuale ιι
innuebat. Przesignilicabat enim secundum Adamum,
Dominum nempe nostrum Jesum Christum, dormi-
turum humanam mortem in cruce, ut ex illius
sacrosancto latere lancea adaperto, ot sanguine
ac aqua effluentibus, aedificaretur intellectualis
sponsa illius, catholica Ecclesia. Quod vero ais,
dormiendum esse, quasi veluti lege quadam, tibi
segnitiem et socordiam sanciens Deus somnum
innuiserit, maxime belluinum fuerit, nec hominis,
qui humanum. et rationis compotem animum sibi
concreditum habet. At quid tibi ultra defuerit, cum
iam belluinum, ct omnino inconsideratum proposi-
tum habeas,quam ovium in lecto decumbenti balatus
vel boum mugitus, vel asinorum more rudere; cum
alii homines, ut tu dixisti, ad laudandum Deum
vigilantes impense feruntur , et somni tyrannidem
reprimunt, atque excutiunt? Et promptum tibi
luerit, cum intellectum absque intelligentia possi-
²⁰ Job. “.50, “ l’sal. ι, 8. ²² ilcbr. ι, 22.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.