PG 82, col. 1295

facienda miracula vinutem a sanctissimi Spiritus
gratia percipiebat. Ex his pauca commemorabo, et
apostolici ejus splendoris radium iis qui nesciunt
apertam.
Vigebat illo tempore hominum insania erga si-
mulacra. et inanimae quidem statua: divinum sibi
cultum vindicabant. Dei autem cultus vulgo ne-
gligebatur a plurimis : contemptuique habebantur
qui ebrietatis eorum nolebant esse participes,
quique perfecta virtute praediti res discernebant,
et simulacrorum ridentes imbecillitatem , univer-
sorum Opificem adorabant. Veneratautem ιιιο
ille per id tempus in Persidem , visurus plantas
verte religionis , et congruentem eis curam exhi-
biturus: cumque fontem quemdam forte transmit-
teret, puellae quae in eo pannos lavabant, et ve-
stes pedibus emundabant, novum ac decentem
ejus habitum nihil reverita, exuto pudore, et
perfricta fronte , impudentibusque oculis divinum
hominem conspiciebant. nec capita operientes,
nec vestes quas succinxerant demittentes. Quod
aegre terens homo Dei, opportunum ratus ' Dei
virtutem ostendere, ut illustri miraculo ab im-
pietate liberaret, t‘ontem cst exsecratus , et fluen-
tum contestim evanuit : puellas quoque exsecratus
est, et impudentem earum juventam immaturac
canitie castigavit, ac verba confestim factum est
consecutum , mutatusque cst niger color pilorum ,
et similes evaseruut novellis arb0ribus qua: vere
operta: sunt foliis autumnalibus. Ita sensu tacta:
supplicii (nam et fontis tluenta etiagerant, et sua
invicem capita intuentes, repentinam illam muta-
tionem videbant). cursim ad urbem contenderunt,
renuntiatum quod acciderat. Qui mox aecurrentes.
ut ad magnum Jacobum venerunt.’ rogaverunt ut
iram compesceret, et poenam remitteret. llle vero
nihil cunctatus, Domino preces obtulit, et fluenta
rursus scatere jussit : tum illa denuo e suis pene-
tralibus justi nutibus derivata eruperunt. Hoc im-
petrato, petebant ut etiam tiliarum crinibus pristi-
nus color redderetur. Ferunt autem illum hoc quo- ι)
que concessisse, et puellas requisiisse, quae plexa:
hac poena fuerant: 1111 et quoniam non vene-
runt, supplicium reliquisse, quod documentum
foret temperantiae, et argumentum honestatis, di-
vinaeque virtutis perpetuum et evidens monimen-
tum. Tale i'uit novi hujus Mosis miraculum , quod
quidem non virgae percussione, sed signo crucis
perfectum est. Mihi vero praeter miraculum admi-
rari subit mansuetudinem. Neque enim ut magnus
Elisazus impudentes illas puellas ursis tradidit im-
manibus: sed, innoxia quadam disciplina et qua
dedecoris parum habebat, pietatem simul et mo-
derationem edocuit. Quae quidem non eo dixi. ut
prophetam servitia: accusem (absit ut adeo iusa—

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.