PG 82, col. 1303

obsidionem exercitu, urbem circumcinxit, et ma-
rliinas exstruxit, et propugnacula aedificavit, val-
losque figens, et intermedia ramis cratium more
contexens, milites terram aggerere praecepit, et
turres contra turres excitare. Deinde in eis sa-
gittarios collocans, et tela in eos qui in muris.
erant. mittere iubens, alios inferius fodere, muros-
que subruere imperavit. Ubi vero irrita evasere
omnia, sancti viri precibus disturbata , tandem
praterlabentis fluvii cursura, multorum hominum
opera inhibens, cum repressa: oppositis aggeribus
aquae vim maximam collegisset, repente in murum Β
‘ceu vehementissimam quamdam machinam im-
misit: qui vim aquze ferre non valens, ejus im-
petu concussus illa in parte funditus corruit. Tum
'illimagnum clamorem sustulerunt, quasi urbs
captu facilis jam esset (magnum quippe civium
murum ignorabant); distulere tamen irruptionem,
quod viderent urbem tunc adiri propter aquas non
posse. Itaque longius recedentes, quasi a labore
respirarent, et quiescebant ipsi, et equos cura-
bant. lncola: autem ardentiores in preces conversi
sunt, magnum Iacobum intercessorem habentes.
Ᾱι qui aetate adhuc vigebant, quam maxima pote-
rant contentione muros instaurarunt, nec pulchri-
tudinis, uec concinnitatis rationem habentes, sed
omnia temere componentes, et lapides, et lateres,
et quidquid unusquisque attulerat: 1118 eoque
nocte una opus processit, et in tantam crevit al-
titudinem, ut et equos aditu prohiberet, et homi-
nes ascendere absque scalis non possent. Tunc
hominem Dei orant omnes, ut in muris se osten-
dat, et exsecrationum telis hostes feriat. ls vero
exoratus ascendit, et horum infinitam multitudi-
nem contemplatus, a Deo petiit, ut sciniphum et
culicum nubem iu eos immitteret. Quod dum pe-
teret, Deus illi obsequens, ut Moysi, continuo im-
misit. Et viri quidem divinis telis vulnerabantur,
equi autem ac elephanti, ruptis vinculis, cum acu-
leos illos ferre non possent, huc et illuc dispersi
ferebantur. Videus itaque rex impius, et inutiles Dp
sibi machinas ornues fuisse, et aqua: irruptionem
irritam evasisse, ruuro ea parte qua corruerat ite-
rum adiftcato : atque onmem praetcrea exercitum,
et laboribus exhaustura, et incommodis sub dio
conflictautem, et divinitus immissa plaga percus-
sum, cum divinum quoque hominem super muros
ambulantem conspicatus , imperatorem operi insi-
stentem ipsum esse eonjccisset, quod purpura et
diademate cinctus appareret. indignatus est iu eos
qui cum deceperant, expeditionemun suaserant,
et imperatomm dixerant non adesse. Quare capitis
illos damnans , dimisit exercitum , (-t iu regiam
suam quam citissame regressus est. Talia sui)
ιι ιο ’ etiam Ezechia mirabiliter egit licus, nec illis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.