PG 84, col. 109

a Chrysostomo, neminem vereri; ab ntroque, cum
omnibus libere loqui : tractum a Τheodoro vitium
crevit plausibus, virtus a Chrysostomo accepta non
se continuit intra modum.
Hæreticos cujuscunque generis, Arianos, Mar-
cionitas, Macedonianos, Apollinaristas, reliquosque
155 continuis præliis fregerat. Magna inde nominis
gloria, magnaque sui securitas : passus est, quod
perpetui triumphatores solent, voluit cum nobilis-
simis quibusque vires suas experiri. Ardorem pu-
gnandi accendebat ætas : non multum enim qua-
dragesimum annum excesserat, quo tempore ma-
gnanimi gloriæ amore maxime tanguntur; ingerebat
sese occasio optatissima conserendæ puugnæ cum
Cyrillo multarum palmarum duce, eoque totius fere
orbis doctissimo, et tamen opportuno vulneribus,
ut ipsi quidem videbatur.
Audendi causa non tantum honesta, amico labo-
ranti opem ferre, sed etiam religiosa, obsistere
homini partes Apollinarii in speciem tuenti. Pul-
chrum erat auxiliari Nestorio, urbis regiæ antistiti,
aulæ gratioso, et simul oppugnare Cyrillum, cujus
potentia, quo major ab Occidentis favore, eo invi-
diosior Orienti, atque ipsis imperatoribus formida-
bilior. Urgebat præsulis mandatum: cui parere,
pium; obsistere, intutum. Anathematismos arguere,
quid aliud homini sic affecto videretur, quam la-
cessere pugnam, quæ orbe toto spectante per-
agenda esset? Vocaverat enim imperator ad syno-
dum undequaque terrarum episcopos : decorum
erat in cœtu omnium celeberrimo cloquentiam
ostentare,totius fere Ecdesiæ doctissimum hæresis
reum facere, primæ post Romanam sedis episco-
pum de throno dejicere, summi pontificis legatum
in ordinem redigere. Quid multa? illecebrosum
erat, dici ubique terrarum, quod solebat Antiochiæ,
cloquentiæ miraculum, et doctrinæ prodigium. Hæc.
quæ divisa possunt constantissimur quemque la-
befactare, conjuncta hominem sui æstimatorem
egcrunt præcipitem eo, quo superbia solet viros
vl ipsis angelis pares.
Non vanam hanc esse causæ conjecturam, de-
monstrat pertinax patelactæ veritatis impugnatio,
quod certum animi superbia ʼerrantis indicium ⁵⁶
nam Τheodoretus, etsi semel iterumque ac tertium
anathematismi forent a Cyrillo expositi, conceptam
de ipsis opinionem vix multis post annis deposuit,
si tamen unquam deposuit; quod postea videbitur.
XI. Demonstrant et alia duo non obscuriora
indicis, velle videri omnihus dootisslmo superio-
rem, et contumeliis incessere despicacissimis se-
cnndum Eeclesiæ antistitem : nam quo tempore
misit Joanni Antiocheno reprehensionem capitum,
d Jarems. v, I, 2.
nostmæ, p. 1291,) ⁴ acuad., lib. n, cap. I.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.