PG 84, col. 666

scipulis suis, ut essent prudentes sicut serpentes
et simplices sicut columbæ, principaliter instruere,
ut caput omnium bonorum, quæ in nobis sunt, re-
ctam fidem sincerissimam conservarent. Sicutenim
nulla salus est repentibus, si capite conterantur;
sic neque Christiano qui sanam fidem corruperit.
Propter hanc crucifixus est Petrus, Paulus capite
cæsus est, divcrsis mortibus evangelistæ atque
apostoli compleverunt pium cursum. Ohsecuti sunt
martyres. Irridebantur vero et subsannabantur
omnes passionum temporibus, ab his qui multi-
formes eis mortes crudeliter ingerebant.
Scit sanctitas tua, quod secundum Syricam vitam
quidem peccator ego sim. Unde etiam quadrage-
simum jam annum ago, quibus mea plango peccata.
Fidem vero rectam a prima die, sicut testatur
sanctitas tua, usque ad mortem dilexi. Cnde nec
unquam ccssavi his, qui vicini sunt, de hac abomi-
nabili hæresi inferre certamen, quam Cyrillus
ipsa quidem virtute renovat, Apollinarium vero
anathematixat, simile aliquid faciens, tanquam si
et aliquis ex non exsistentibus Dei ilium dicens
anathemaatixet Arium. Et ut sub una dicam omnos
hæreses, ca quæ ipsorum sunt, sapiens, hæc præ-
dicat. Ubi enim Deiiter, nullum revereor. Cyrillus
hæreticus est, unam naturam prædicans Christi et
ipsi universas passiones adjungens, etipsam mor-
tem. Et lucidum est cuilibet legenti cum veritatis
amore capitula ejus et epistolæ ad Hebræos inter-
pretationem, et epistolas, vcl festivas vcl alias, et
universa ejus conscripta, invenire, quod unam
naturam Dci et hominis dicat, et quod sint unum,
et circa hunc sensum caro sit factus, et mortuus
fucrit carne, et primogenitus factus fuerit Deus
Verbum ex mortuis carne. Sparsit vero carnis no-
men propter uuius naturæ confessionem.
Quod si nonita est, minime opus est multiloquiο:
omnium nostrum Sal-
confiteatur, quod Christus, qui e sancta Virgine
genitus est ( Deus namque homo unus Filius, unus
Christus, 7QlX unus Dominus), passus sit secun-
dum humanitatem, cruci fixus secundum humanita-
tem, et resuscitatus fuerit a mortuis per Verbi divi-
nitatem, quæ dixit: « Solvite templum hoc, et in
tribus diebus ressuscitabo illud h. » Si vero per-
manet in capitulis suis hæreticis atqne conscriptis,
nulla nobis pars est cum illo. Certamus enim circa
tribunal Christi, et Apostolum gentium, præcipien-
tem bonum depositum custodire, per Spiritum
sanctum, qui habitat in nobis.
Licitum vero considerare volenti verba ejus ad
seductionem. Ouia verbo quidem seducens impas-
sibilem dicit Deum Verbum, inconvertibilem, im-
mntabilem, inconcussibilem, habentem, ut ejus
dicto utar, in quibus est per substantiam; in unam
vero naturam concludens duas, omnia prdicta
VARIOitII NΟÆ.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.