PG 84, col. 92

depingat, et hanc videre volentibus spectandam pro-
ponat, reiciatque alius quispiam in arte rudis, ad li-
bidinem ea fingens, qua: pingere voluerit ; deinde ar-
tificiosam illam picturam reprehendens, superciliis et
ciliis lineas addat longiores , et candidiorem uultum
reddat, et rubrum genis colorem inducat : an priorem
pictorem putas non succensurum, tanquam arti ' sua
graui facta injuria, et additamentis, quibus opus non
erat, ab indocta manu impositis? Ergo, inquit, con-
ditorem quoque omnium, naturceque nostra: figulum
et pictorem, merito indignari credite, quod immensam
illam sapientiam imperitia: arguitis. Neque enim ru-
beum aut album et nigrum colorem infunderetis, nisi
hoc additamenta egere vos putaretis. Imaginem Dei
ne corrumpatis, neque adjicere conemini qua: sapien-
ter non dedit; neque adulterinum excogitetis pulchri-
tudinem, qua: et pudicas labefecit, videntibus tendens
insidias. Audiit haec femina longe optima, Petrique
reti mox capta est, pedibusque ejus advoluta, et oh-
testans sanitatem oculo restitui rogabat. At ille ho-
minem se esse dicebat, atque eadem eum ipsa prte-
ditum natura : grave praeterea peccatorum onus
sustinere, eamque ob causam sine fiducia apud
Deum esse. Cumque lugeret mater 137 et obse-
craret, nec relicturam se affirmaret, nisi sanitatem
obtineret, Deum horum curatorem esse dixit, sem-
perque credentibus, quae postulant, concedere;
proinde, Dabit nunc etiam, inquit, non mihi gratiam
tribuens , sed [idem tuam considerans : quare si hanc
integram habes et sinceram, et ab omni dubitatione
liberam, ualedicens et medicis et pltarmacis, divinitus
datum accipe hoc remedium. His dictis, oculo ma-
num imposuit, et salutaris signo crucis expresso,
morbum depulit. lnde domum reversa, eluto phar-
maco, ascititioque omni ornatu abjecto, vitam ex
prmscriptis a medico legibus instituit, nec variam
induens vestem, nec auro se convenustans : atque
haec cum juvenis admodum esset, annum scilicet
aetatis agens vicesimum tertium : necdum etiam
mater facta. ›
donii ascetae sanctissimi precibus, quod ita Theo-
doretus refert, post annos tredecim conjugii. ι Nec-
dum liberos susceperat‘, natura scilicet prohibente,
ne fructum ferret; qua: res ipsam quidem male ad-
modum non habebat, in divinis enim erudita id ex-
pedire credebat : patrem vero meum orbitas vehes,
menter angebat, et quoquoversum oberrans Dei
servos orabat, ut sibi liberos a Deo postularent. Alii
ergo et oraturos se promittebant, et ut in Dei nutu
acquiesceret, hortabantur. At vir divinus et peti-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.