PG 85, col. 843

Cui Cyprianus ait : Vivit Deus omne per avum,
Dmmonas opprobrio dignos qui prodidit unus,
Atque meam miserans animam, servavit iustam,
llaud mihi fas efferre isto de limine gressum,
Pii prius alma fides Christi me reddat alumnum.
llzec simul aedituus didicit, celer omnia sacro
Nuntiat Antbimio. Cyprianum hic advocat, utque
Par erat. austero multa ore profatur ad illum,
Quae fecit quaerens; tum fundens vota parumper,
Qua: Deus in mundo gessit, cuncta ordine pandit,
Lnstravitque virum sacra baptismatis unda.
()ctavoque die sacros perlegit in :ede
Libros Christiloquos : viginti et quinque peractis
iste pusillus adhuc sacris minimusque dicatus
Ordinibus, portasque habuit, curamque sacrorum.
Quinquagena dies ubi venerat, illico munus
Exercere suum dignus fuit; inde potenter
Spirituum domuit tetras vilesque phalanges,
llumauoque graves pepulit tle corpore morbos ,
Atque adeo Christi multos in ovile reduxit,
Qui caecam vanamque fidem renuere deorum.
Jamque anno vertente parem Cyprianus adeptus
Presbyteri sedem ; spatiumque decenne ministri
Munere defungens solio senioris adhaesit.
Tunc honus Anthimus prtesul, vereque beatus
Omnes finitima accitos regione coegit
Presbyteros, Christique choro digna omnia fatus,
Vivus adhuc, propriae Cypriano sedis honorem
Sponte dedit : tum regna petens coelestia , sancto,
Cujus erat custos, homini commisit ovile.
Hine divina regens Cyprianus templa puellam
Excepit, sacroque Ministrze ornavit honore ,
Et veteri Justm mutato nomine, dixit
Justinam intactam, cunctisque praeesse tenellis
Ancillis voluit Christo famulantihus unam.
Tum mullos etiam, queis vana insederat alta
Mente superstitio, Christi servavit amore
Succensos, multumque ferens in ovile reduxit
Supremi, cui semper honos et gloria , Regis.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.