PG 86, col. 1202

quo ad montem Sinam pervenerunt. Ea vero sunt:
quomodo mare Rubrum transierint, quid interea
factum. quomodo legem a Deo per Mosem acceperint.
Tertius liber est. quem Numeros vocant; quo tribus
-lsraelitaru m eorumque principes recensentur. Quar-
tus, Leviticus est; quo praecipitur, quo ritu Deo
servire sacerdotes debeant: unde et Levitici nomen
invenit. Nam de Levitarum tribu sacerdotes crea-
bantur. Quintus est, Deuterouornium; in quo velut
in synopsi, ab exitu facta narrat, usque ad montem
Sinam. Item, latius exponit legem. Unde Deutero-.
nomium vocarunt, quasi legem iteratam. Nam qua:
de lege breviter in Exodo praescripta sunt, ea latius
iu Deuteronomio cum pluribus aliis traduntur.
11. Atque hos quinque libros, universi Mosis.
esse testantur: qui enim sequuntur proxitni,.cuius
sint, nemo novit. lsti quidem Pentateuchua vocantur.
Sestus Deuteronomium sequitur liber, Iesus Nave
filius; eoque narratur, quo pacto Iesus qui Mosis
discipulus fuerat, et potestate post ipsum pari
praeerat, lsraelitase solitudine promissam in terram
deduxerit. Septimus est, qui Iudicum nomen habet:
nam cum in terram promissam Israelita; venissent,
iudices sibi constituerunt, qui p0pulo jus dicerent.
Regibus enim carebant, solumque Deum regem
suum appellabant. Itaque liber hic Iudicum nomen
accepit, quod in eo commemorentur res ab iudicibus
ad reges usque gestae. Octavus liuthae liber est,
propterea sic dictus, quod in eo narretur quo pacto
Rutha, mulier natione Moabitis, ad lsraelilas acces-
serit. Erat aulem haec avi Dayidis uxor. Secundum
hos libri duo sunt, qui regnorum historiam conti-
nentzquippe libri sunt de regnis omnino quatuor,
libris duobus comprehensi.
111. Regnum Iudaeorum hanc originem habuit.
Samuelus, iudicum postremus, ct vates et magnus
vir exstitit; qui iustissime populo Israelitico cum
potestate iudicis praefuit. Erant huic duo lilii, qui
Samuelo iam senio conlecto iudices declarati, patris
in iure dicendo iustitiam et aequitatem non imita-
bantur: sed munera capientes iudiciarias causas
prodebant. Quapropter in ista Samueli senecta colo-
lectus lsraelitarum pepulus, ab eo petebat, regem
sibi designaret. Ille votis ob hanc causam ad Deumf _
conceptis, responsum tulit, quo regem eis consti-
tuere iubebatur. Non enim, inquit Deus, te nihili
fecerunt rege postulato; sed me ipsum ⁵. Samuelus
accepto Dei responso, Saulum eis regem dedit, vi-
rum Benjamineae tribus: qui regno annile pelitus,
mandatis Dei non cst obsecutus. Quare Deus ipsius
loco Davidem e tribu Iuda regem fecit: ιι quo tem-
pore Iuda tribus in possessione regni mansit, filiis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.