PG 90, col. 911

tenentur, vide ex illo quid audiant, Qui amat pa-
trem aut matrem plusquam me, non est me dignus “.
Paucisque interjeetis :Et qui non accipit crucem
suum, et post me sequitur, non est me dignus. Et,
Qui non renuntiat omnibus , qua: possidet, non po-
test meus esse discipulus ¹⁵. Qui ergo illius discipu-
lus lieri cogitat, ejusque dignus inveniri, necnon
ab eo virtutem accipere adversum spiritus nequi-
tiae, is ab omni carnali all’ectione abscedit, nudat-
que seipsum omni terrenorum amore; atque in
hunc modum adversus invisibiles hostes certamen
pro illius mandatis init, haud aliter ae ipse Domi-
nus se nobis exemplum exhibuit, tum in deserto
ab illorum duce tentatus, tum in deserto ab illo-
rum duce tentatus, tum, cum se mundo dedisset,
ab iis, qni illius agebantur afllatu.
πειραζόμενος ⁸ καὶ ἑν τῇ οἰκουμένῃ ἐλθὼν, ὑπὸ τῶν
6. Tum frater : At multa sunt, inquit, Domini
mandata; et quis animo coram omnia habere p0-
test, ut pro omnibus certamine contendat; vel ego
maxime, qui fragilis memoriae sum, nec plurium
possum meminissc'iVelim audire compendiosum
sermonem, ut eum mente tenens, illius ope mea:
ipse saluti consulerem. Respondit senex :Multa
quidem sunt, mi frater, in uno tamen sermone
summa colliguntur; quod scilicet dicitur : Diliges
Dominum Deum tuum ea: tota fortitudine tua et ea:
tota mente tua; et proximum tuum sicut teipsum":
ac, qui unum hunc sermonem servare contendit,
omnia simul mandata implet. Non potest autem,
uti jam in superioribus dictum est, qui a terreno—
rum affectione animum non abjunxerit, aut 370
Deum vere diligere aut proximum; quod simul
terrenis allici, Deumque diligere, haud unquam
contigerit. Quod ita Dominus designavit, cumait:
Nemo potest duobus dominis servire ⁸⁷. Et: Nullus
potest Dea servire et mammona: η. Quantum enim
mens nostra all‘ectu terrenis rebus adhaerescit, illis
mancipatur, spernitque Dei transgrediendo man-
datum .
. Ait frater : Quibus rebus dicis, Pater? Re-
spondit senex : Cibis, pecuniis, praediis, gloria, co-
gnatis seu alllnibus, et ejusmodi. Ad quem frater:
Quaeso te, Pater, nunquid non ea Deus condidit,
atque hominibus utenda concessit? Respondit sc-
nex: Sane liquet Deum ea condidisse, atque homi-
nibus utenda tradidisse. Omnia enim a Deo bona
condita sunt", ut bene illis 'utendo, Deo placere—
mus. Nos enimvero qui infirmi ac terreni animo
simus, res terrenas dilectionis prmeepto praetuli-
mus; illisque allecti, hominibus pugnamus, cum
par esset, ut iis omnibus qua: in aspectum cadunt,
¹³ Psal.xc,ll-l5. λδ Maltinx, 57. η Luc. an
1m, 15. ¹⁹ Gen. ι, 31.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.