PG 91, col. 682

in beato ac sanctissimo cubili tremendum illud,
ejus unitatis quae mentis omnem cogitatum ratio-
nemque superat ac sermonem, mysterium peragi-
tur; cujus gratia, una caro unusque spiritus, cum
Deus cum Ecclesia (nempe anima) tum anima
cum Deo efilcictur. Ο quomodo tuam, Christe, bo-
nitatem demirabor ac suspiciam! Non enim ausim
dicere, Laudabo, qui neque ad digne admirandum
satisque suspiciendum sufficiente instructus virtute
Ubi igitur anima sic uniformis evaserit, ac se-
eum ipsa, et cumDeo collecta fuerit, haud jam
erit ratio, quae subtili. eam cogitatu in multa divi-
dat; quippe cum prima solaque ac una illa ratione,
Deoqne coronatum caput haheat ; in quo, per unam
qua: cogitatum omnem supcrat, simplicitatem, om?
nes rerum rationes uniformiter tanquam in ipsa—
rum auctore ac opifice, exsistunt consistuntque;
in quem, qui non extra ipsam, sed in tota totus
exsistat, simplici conatu ac intuitu intendens, ipsaf
quoque rerum rationes causasque intelliget, ob quas
forte antequam Verbo ac Deo esset desponsa, di-
visionis via ac ratione pelliciebatur; ac quibus
cum salute, numeroseque ac concinne ad ipsum,
qui omnem rationem, omnemque causam conti-
net, auctorque harum exsistit, ferebatur.
Quia igitur haec, ut diximus, animm sunt, qum
in' mente poten‘tia sapientiam habeat, exque sapien-
tia contemplationctn, atque ex illa scientiam; ex
scicntia denique indelebilem illam ac perpetuam
scientiam, qua ad veritatem ducitur ut bonorum
animi terminum ac tinem; inque ratione pruden-
tiam, atque ex illa actionem, ex actione virtutem.
exque illa fidem; cujus munere in bono, tanquam
beato line operationum rationis desinit ac con-
quiescit; per qua: divinorum illa scientia ex horum
inter se unionis concursu colligitur ac 505 para-
tur; ad haec omnia aperte quadrabit secundum
spiritalem intelligentiam animae assimilata sancta ’
Dei Ecclesia; quae ea quae in mente, exque mente
secundum processum exsistere universa osten-
dimus, per sacrarium significet; qua: autem in
ratione, exque ratione secundum distractionem
esse monstrata sunt,'per templum declaret; cun-
ctaque penes mysterium quod in divino altari per-
agitur, colligat: quod quisquis ex iis quae in Eccle-
sia celebrantur solerter ac sapienter doceri potuit,
Dei revera Eoclesiam, divinamque suam ipse ani-
mam reddidit; in; cujus forte gratiam, ac cujus
symbolice exemplar manufacta ecclesia, per eorum
vtam LECTIONES. ’
22

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.