PG 92, col. 1343

Ave, incomprehensibilis Dei comprehensio.
Ave, mysterii venerandi janua.
Ave, infidelium dubia auditio.
Ave, fidelium indubia gloriatio.
Ave, currus sanctissimus ejus, qui sedet super
Cherubim.
Ave, domicilium prmstantissimnm ejus, qui est
Super Seraphim.
Ave, qua: contraria in unum conciliasti.
Ave, qua: virginitatem et partum conjunxisti.
Ave, per quam soluta est prasvaricatio.
Ave. per quam apertus est paradisus.
Ave, clavis regni Christi.
Ave, spes aeternorum bonorum.
Ave, sponsa innupta.
Universa angelorum natura magnum tua: incar-
nationis 0pus demirata est; inaccessibilem enim, ut
Deum, omnibus accessibilem, ut hominem, videbat;
conversatum quidem nobiscum, et audientem ab
omnibus hoc modo :
Alleluia.
Rhetores eloquentissimos, quasi mutos pisces esse
circa te videmus, ο Deipara : non enim satis sunt
explicare, quomodo et virgo permanes, et parere
potueris : at nos mysterium admirati fideliter cla-
niamus ἓ
C
Ave, sapientiae Dei receptaculum.
Ave, providentiae ipsius promptuarium.
Ave, qua: phiIOSOphns ostendis insipientes.
Ave, quae eloquentia: magistros eloquentia desti-
tutos redarguis.
Ave, quoniam callidi perscrutatores desipuerunt.
Ave, quoniam fabularum auctores emarcuerunt.
Ave, qua: Atheniensium ambages dissolvis.
Ave, qua: piscatorum sagenas imples.
Ave, qua: a profundo ignorantia: extrahis.
Ave, quae multos in scientia illuminas.
Ave, navis servari cupientium.
Ave, portus in hac vita'navigantium.
Ave, sponsa innupta.
Volens rerum omnium Conditor mundum ser-
rare, in hunc ipsum sponte descendit, et cum, qua-
tenus Deus est, pastor esset, propter nos apparuit
nobiscum homo : similitudine enim nostra ad se
vocata, ut Deus audit :
Alleluia.
Virginum et omnium ad te conlugientium murus
es, Virgo Deipara; Factor enim εωιί et terra: in
utero tuo commoratus ad hoc te instruxit, ο imma-
culata, docuitque omnes salutare :
Ave, columna virginitatis.
Ave, porta salutis.
Ave, auctrix spiritalis reformationis.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.