PG 93, col. 15

ginta seniorum interpretationem editum,ab aposto-
is accipientes, inter veros et indubitatos divinitus
hnspiratæ Scripturæ lihros adnumerarunt, non hu-
7mano conceptu compositum esse hoc scriptum
assero; verum Septuaginta seniores Spiritus sancti
inspirationem ct ductum in llebraicis sequentes,
hunc etiam et reliquos omnes veteris Gæderis libros
ante Christi adventum in carnem, sub Ptolemæo
Ægypti rege, divina dispensatione in Græcam
linguam transtulisse, ne quis Scripturas a Septua-
ginta senioribus ita versas in gratiam Christiano-
rum, oicere posset. Atque hæc quidem de strenuis-
simo Jobo, et de scripto hoc dicta suiciant, quod
integrumn, una cum iis quæ in fine scripta sunt (in
quibus genealogia Jobi habetur, ex qua ante legem
loruisse ostenditur) recipimus, totum enim tracta-
tum sic scriptum, Ecclesia ab apostolis traditum
accepit. Amicos etiam ejus, viros justos fuisse per-
suasumn habeo; fieri enim non potuit, quin justos
amicos justus possideret. Quoniam autem Jobus
agnus athleta esset, et diabolus etiam, apostati-
carum potestatum princeps, contra eum in certamen
descendisset, Deus qui athletas suos corona dignos
præconio celebrat, ne quis adversario prætextus
reliquus foret, justum cuncta pati, omnesque ejus
plagas ferre passus est : unde præter omnia alia
acerba, verba ctiam vulneribus ipsis longe graviora,
pro consolationis pharmaco, amicis ejus insuper
addere et cumulare permissum est; hac autem ra-
tione venia iis concessa est. Multi sunt derelictionis
nodi: hic quidem propterpeccatum afligitur, quem-
admodum ille cui Salvator dixit : Ecce, sanus es
factus, nofi amplius peccarε ⁴; ille vero, ut glorifi-
cetur Deus, prout a nativitate cæcus, de guo Domi-
nus dixit: Neque hic peccavit, neque parentes ejus,
sed ut Dei opera in eo manifestarentur ; et alii alia
dispensatione adversa patiuntur, sicut infantes ab
lerode occisi; alii etiam sæpenumero ut vitio ad
virtutem convertantur: et, ut verbo absolvam, divinæ
providentiæ et disciplinæ multi et varii sunt modi,
omnesque utiles, licet earum causæ nobis sint
incognitæ. Εα iis autem modis, bic qui justis infer-
tur, uppus est, ut occulta eorum virtus splendeat, et
tanquam aurum in fornace explorati effulgeant: ad
hunc modum, patientiæ simulacrum, magnum Job,
a diabolo tentari passus est Deus, cum ipsum in-
terea, ut luculentius fortitudo ejus demonstrari
posset, hoc lateret, et amoicis etiam incognitum
esset. Postquam vero mortem eum exoptantem au-
divissent, cum aliis sermonibus alictrm consolari
æquum fuisset, non ut causæ cui patrocinabantur
firmamentum aliquod alerrent, sed diabolo fortasse
hoc illis occulte inserente, xelum pro Deo (ut su-
pra diximus) suscipere illis coœncessum fuit; ac
(usti desiderium, qno a corpore liberati cupiebat,
blasphemiam contra Dcum existimantes (quod a
veritate alienum erat), qui remedii causa accesse-
e Joan. V, 14. ⁶ Joan. x, 3.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.