PG 93, col. 1570

purgationis eorum secuudum legem Moysis ⁸. Purgatio-
nis utique, tum Mariae, tum infantis, ejusque qui
pater existimabatur esse, nempe Iosephi. Caete-
rum stupens ad verba haec, in hunc modum com-
pellaverim admirabilem Lucam. Ouid ais, ο beate
Luca ἶ) Videris oblitus eorum, quae superius scri-
pseras. Nam dissonant abs te modo dicta. Nonne
in Evangeliis divinum Gabrielcm inducis, in haec
verba, Dei Genitricem ac sanctissimam Virginem
afl'antem? Spiritus sanctus superueniet inte, ει uirtus
Altissimi obumbrabit tibi? Qua ergo ratione, quae
cx Spiritu sancto, ac Altissimi virtute concepit.
non vero secundum legem humana: conceptionis,
purgatione eget? Quomodo autem, qua; eo impleta
fuit, qui naturam omnem tum oculis subiectam,
tum non aspectabilem sanctificat, Spiritus sancti
expers exsistit? Qui demum, quam obumbravit
virtus Altissimi, non omni munditia ac sanctitate
plena sit? Vcrum qum sequuntnr verba archangeli,
dictis terribiliora sunt; ait enim: Et ideo quod na-
scetur ea: te sanctum, Filius Dei vocabitur. Quis ergo
ubi haec nuper ex te audisset, nunc iterum claman-
tem audiens, Postquam impletisunl dies purgationis
eorum [νοις. ejus], non merito stupens, te accuset?
Siquidem enim Spiritus sanctus Virginem implevit,
ac Altissimi virtus super eam obumbravit, quod-
que natum est in ea, Dei quidem Filius exsistit
ante saecula; nunc vero etiam vocabitur, ratione
incarnationis ; quomodo, quae divina: ac consub-
stantialis Trinilalis fuit cll‘ecta particeps. nedum
non deficiet sanctitudine ac puritate, quin et crea-
tonum universitati, sanctitudinis ac puritatis con-
ciliatrix exsistet?
Quid vero ad inec evangelista? Haudquaquam,
inquit, oblitus sum eorum qua: dixi superius: at
neque jam autc dictis, quae modo dixi, minus con-
sona sunt. Siquidem enim divinum Verbum in
divinis omnino mansisset snblimilatibos, nec sponte
sua ad nostram se humilitatem inclinare voluisset,
merito nunc vos perturbassent, qua: a me dicuntur:
sin autem. cum Deus esset, ac expers corporis,
corpus quidem anima rationis ac intellectus facul-
tate praedita animatum , ex innupta puella nostri
causa induit, ac virginalem, qui omnia implet, in-
circumscripta ratione inhabitat uterum: atque is,
qui est szeculis antiquior; quinimo conditor saecu-
lorum, in tempore nascitur, propter eos qui essent
sub tempore : Matris Virginis ulnis astringitur, qui
sedet super Cherubim : lacte nutritur, qui creatis
universis vitam largitur : in Egi-ptum quoque llero—
dem fugit, qui percussit primogenita Egypti, ac
tyrannum Pharaonem submersit ; subjicitur peren-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.