PG 93, col. 18

rant, dum Deo patrocinati vclunt, ipsis doloribuτ
acerbiores justo evaserunnt. aisam autem corum
opinionem fuisse, ex hoc apparet, quod cum mor-
tem sibi consciscere, seque e corporis vincnlis
eximere licuisset, propter Deum qui animam cor-
pori conjunxit, facinus hoc admittere non sustinuit:
mortis quidem desiderio tenebatur, purum vero et
intemeratum cultum erga Deum custodiens, licet in
potestate sua esset, seipsum interimere noluit.
Si quis fgitur magni Jobi vestigiis institerit, et ti-
more cum perturbatione conjuncto superato, sum-
mam et perfectam charitatem assecutus fuerit, qua
fiducia sic Deum alloquatur, intelligit; et quod in
judicium cum Deo descendere, nisi charitatis copula
cum eo conjunctus, jnstoque ejus judicio multum
fretus,ausus non fuisset: idcirco Deus, cui cognituma
erat quo animo et affectu sermones protulerat,
calculo suo eum approbavit : et si quis ærumnas et
dolores expertus fuerit, viri æquanimitatem in
cruciatibus tolerandis, cum stupore summo admira-
bitur. Verum nunc restat ut ad verborum interpre-
tationem nos accingamus: quæ vero ad historiam,
sen litteralem explicationem faciunt (1), et quæ
ad allegoriam spectant, nec historiæ vim ullam in-
ferunt, prout in aliis sacræ Scripturæ libris factum
est, dicemus: ita enim a Patribus edocti sumus, ut
ncque quæ in iis scripta sunt radicitus evellamus,
omniaque ad allegoriam convertamus, neque Ju-
dæorum more in sola littera hæreamus; sed ut
spiritualem divinarum Scripturarum paradisum sar-
culis versemus, et colendo ornemus, et hæc quidem
histotiæ, illa vero theoriæ vribuamus; ac præcipue
quidem in libris Prophetarum, quorum unum exi-
stimo beatissimum Jobum. Si enim id quod dicitur,
sine ulla vi utramque theoriam simmd et historiam
admittit, utraque utendum est; si vero historiam
solam, in littera manendum; sin mysticum sensum
soluææ, attollenda, et ad allegoriam transferenda
est oratio. Accedamus igitur (ut supra dixi) ad ver-
borum enucleationem, precibus prius sanetam beati
Jobi animam implorantes, ut ejus magnanimitate
dignum aliquid excogitare et dicere valeamus, sup-
cAPuT uu.
Protheoria.
In ptimo igitur hoc capite, justi nomen ac regio-
nem Scriptura indicat, ac primum auditorem præ-
muniens, animi ejus pulchritudinem describit, ut
juxta illam in nulla re perturbatus, sed firmiter de
ejus justitia sibi persuadens, viri existimationem,
et quæ ab eo dicuntur, gudiat: addit deinde, quem-
admodum multa et præclara sobole ornatus fuerit,
et bonis omunibus quæ homines felices reddunt, af-
Norοæ.
(I) Atque ita, in decursu operis, ἱστορίας nomen, si quandooccurrat, non tam rci veritatem, quam ec-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.