PG 94, col. 1430

4. Quapropter sicut duas eius naturas confite-
mur, duas simul fatemur tum voluntates natura-
les, tum operationes naturales ejusdem unius
Christi, unius compositae hypostasis Filii Dei et
filii hominis; unum, inquam, et eumdem natura-
liter volentem quae divina, quaeque humana sunt':
divina quidem, divina voluntate, humana vero,
voluntate humana. Cum enim Christus sit una
hypostasis duarum naturarum, divinae scilicet et
humanae, haec divino more, et illa humano idem
ipse volebat agebatque, ac theandrice, seu divino-
humane humana. Tametsi enim uti Deus divina
volebat, et ut homo humana, attamen nou lan-
quam nude Deus divina volebat, neque ut merus
homo, humana; sed cum Deus, ut ita dicam, vi-
rificatus esset, hoc est, homo factus, divina vo-
luntate et operatione tanquam Deus et homo
idem ipse volebat, emciebatque divina, ac natu?
rali humana voluntate et operatione naturali, ceu
Deus et homo, idem ipse volebat operabaturque
humana, eo quod tanquam homo natura compa-
ratus erat, ut humana vellet et operaretur. Vult
siquidem ³ et agit quae utriusque naturae propria
suntcum alterius communione: Deitate quidem
libera omnipotentique potestate per humanitatem
operante, humanitate autem libere et per omnia
divinae ejus voluntati obsecundante ct ea volente.
qua: divina voluntas eam velle vult propter uni—
tatem personae. Quod autem Christus unus est,
unaque persona et hypostasis, manifestum est.
Ipse siquidem interrog,“ : ι Quem me dicunt hoc
; mines esse Filium hominis? ι aiuntque discipuli:
ι Alii quidem JOannem Baptistam, alii autem
Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex praphe-
tis. Vos autem quem me esse dicitis? Respondens
autem Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei
vivi δ. ι Sese Filium hominis esse fassus est,
ipsum Petrus Dei Filium salutavit. idcirco etiam
iudivit: ι Beatus es, Simon Barjona, quia caro
et sanguis non revelavit tibi, sed, Pater meus qui
5.. Praeterea confiteor Trisagium hymnum desi-
gnare tres deitatis hypostases, unamque substan-
tiam, et unum dominatum. Quamobrem adjectio- ’
nem insani illius Petri Fullonis nequaquam ad-
mitto. Aut enim Trinitati crucifixionis passionem
atlingit, aut quartam Trinitati personam profane.
, inserit.
³ ibid. 17, 18.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.