PG 94, col. 1510

Multa quippe significat. Nam et de tempore princi-
pium dicitur. Sic diei principium, solis ortum dici-
mus :anni quoque principium assignatur. ltem de
locis principium dicimus, ut viae principium; et
Paradisum, fluminis Physon principium. Quin ἀρχὴ
quoque de dignitate et potentia dicitur: velut re—
gem subditorum ἀρχὴν (id est, principatum) dici-
mus ί. Ad haec principium dicitur, id quod natura
prius est, velut in numero. Etenim si duo sint,
necessario unum erit : sin autem unum est, non
item duo esse necessum est. Erunt quippe duo,
unum et unum : unum autem, duo non est. ita lit
ιιι unum 5.3], duorum principium dicatur. Princi-
pium de ordine quoque dicitur ; ut prima dignitas,
lector est, deinde subdiaconus, postea diaconus,
tum presbyter, ac demum episcopus. Denique prin-
cipium de causa dicitur; idque trifariam. Aut
enim causa naturalis est, ut principium lilii est
pater : aut elliciens, ut rei condita: principium
est conditor : aut exemplaris, ut imaginis princi-
pium εει id a quo imago ducitur. Cum igitur tot
modis principii nomen sumatur, id demum vere
ἄναρχον, sire principii expers, diciturlquod nullum
principium agnoscit]. Quinam igitur duo principia ’
εεεε ais, quae principio careant? MAN. Secundum
omnes istos modos. ORTH. Sic utique sine ullo
principio erunt. Verum mentitus es contra caput
- 4. MAN. Atqui tu quoque tres personas dicis.
Quid igitur est, cur ab unitate incipiendum dicas!
ORTH. Etsi tres personas dico; tamen principium
unum esse aio. Pater enim Filii et Spiritus sancti
principium est; non temporis, sed causa ratione.
Siquidem et Filius et Spiritus sanctus ex Patre
sunt, non tamen post Patrem. Quemadmodum
ει igne lux oritur, nec tamen ignis lucem tempore
antecedit ineque enim fieri potest, ut ignis luce
careat), verum ignis luminis illius quod ex se ori-
tur, principium atque causa est : eodem modo Pa-
ιει· quoque Verbi et Spiritus sancti principium et
causa est (nam et Verbum et Spiritus ex Patre sunt),

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.