PG 94, col. 1515

duorum vestrorum principiorum imagines gerant.
Ex quo perspicuum est nullo modo consistere
posse vestram de duobus principiis opinionem. Sed vela simplice puerorum turba velim quarite:
Binariusne principium est; anne vero unitas? omnino respondebunt unitatem omnis numeri
principium esse. Ο homines pueris pueriliores et insipientiores!
1|. At vero rursum sciscitantibus nobis dicite,
utrum bonum, stabile, ordinisque tenax sit mul-
torum, an unius imperium? Nemini profecto du-
bium est, quin multorum principatus, regimen
omne tandem submoveat, seditionisque. belli, pu-
gnae, malorum, ac tandem eversionis imperii causa
sit: contra vero unius imperium firmum sit, et
aequum, pacemque, et ordinem, et tranquillitatem,
etjustitiam conciliet, resque in melius augeat.
Quamobrem si de vestra sententia duo principia
sunt, principii expertia, multiplici adeo principatu
res reguntur. Quo fit ut malum rebus praesit, ac
[‘34 proinde unutn principium sit, nempe malum.
Jam vero quomodo duo illa principia, quae confin-
λίειὶε, nihil inter se commune habere contenditis.
Nam si hoc exsistit, et illud quoque: ct si hoc sub-
stantia est principii expers ac sempiterna, et illud
similiter, fieri omnino non potest ut nihil inter ea cmnmunc sit. Hoc enim inter ea commune est,
quod sunt, quod substantiae sunt, quodque principii expertia principia sunt, ac sempiterna. Sicque
modis omnibus doctrina vestra falsitatis convincitur.
12. Ac rursus: Si duo principia principio caren-
tia sunt, utrumque eo quod suum est gaudet et
oblectatur; suique conservationem bonum esse
- censet. Unicuique etenim rei illud bonum est, quod
ipsius naturam tuetur. Atque adeo ille .quem bo-
num, et alter quem malum esse dicitis‘, uterque
de scipso gaudet, iisque quae sua sunt oblectatur.
Quis igitur est, qui alterum bonum, alterum ma-
lum essejutlicavit. ille profecto Deus potior erit,
amborumqne praestantior. Deterius enim a prae-
stantiori ; et is qui subest, ab eo qui prmcst, judi-
catur.
15. Quin illud quoque dicas velim : inter vestra
duo principia aliquidue commune sit, an nihil
prorsus?MAN. Nihil prorsus. Siquidem alterum
in confertissima bonorum copia versabatur, alte-
rum mediis in malis. Verum permistio postea con-
tigit. ORTH. Supersedeas tantisper velim ab edis-
sereuda ista permistione; ac mihi prius enarres,
num ens enti, secundum quod est, repugnet, num
vero non ens cuti? MAN. ld quod malum est, ei
quod est bonum, repugnat. ORTH. Hoc sciscitatus
non sum, utrum boni, vel mali ratione , sed an in
co quod sunt, inter se pugnent. Nam ea (piae sunt,
haudquaquam omni ex parte pugnant. Siquidem
hac ipsa ratione quod sunt, inter se conveniunt.
¹ Basil. deest αἰτία.
ε Lego εἰ. cum Leunclavio.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.