PG 94, col. 389

Angela eductus fuisset ".
XXVI. At vero observatu dignissimum est, judi-
cium illud quod pontifices contra Jesum nostrum
tulerunt, decretorium non fuisse, sed mere decla-
ratorium. Unde a Marco, et a vetustissimo Mat-
thaei interprete συμϐούλιον, consilium, deliberatio
nominatur, non κρῖμα aut κρίσις ⁸⁷. Putarunt Eccle-
size Patres, Iudaeorum Pontifices, qui Jesum ad Pi-
latum deduxerant, praesidi dicenti, ut eum ipsi
acciperent et secundum legem suam judicarent,
idcirco respondisse, Non licet nobis interficere
quemquam; quia adempta ipsis potestas a Roma-
nis esset quosvis sontes morte plectendi. Plane
Josephus, lib. xx Antid. c. 8, narrat quosdam ex
Iudaeis obviam ivisse Albino praesidi Alexandria
in Palaestinam advenienti, expostulaturos apud ip-
sum adversus Ananum pontificem, Anna: majoris
filium, quod citra illius sententiam coacto synedrio
Jacobum Jesu Christi fratrem aliosque lapidandos
judicasset, ὡς οὐκ ἐξὸν ἦν Ἀνάνῳ, quod Anano non
licebat. Verum alius fortassis rerum status erat
sub Pilato; quandoquidem paulo post Domini ne-
cem lapidatus Stephanus fuitin synedrio consi-
dentibus.
XXVI. Alia itaqueillius responsionis pontificum
ratio colligiturex Thalmudistis. Nimirum aiunt qua-
draginta annos ante templi urbisque excidium prop-
ter frequentiora homicidia et latrocinia, desiisse ca-
pitaliajudicia ferri a synedrio, nisi forte reus sceleris
socios aut patronos non haberet, a quibus foret per-
timescendum. Idcirco enim synedrium migraverata
conclaviGazith (ita nuncupato a lapidibus sectis et
politis quibus constabat) in quo solo, quiajuxta
sanetuarium exstructum erat, judicia capitalia
poterant exerceri. Quod quidem contigisse Oportet
uno aut duobus annis plus minus ante passionem
Domini. Pontifices itaque et senatus, veriti ne quam
forte populus, maxime Galilaei, seditionem excita-
rent, Christi causam ad Pilatum hoc obtentu de-
ferre maluerunt, ut Romanus praeses definitivam
adversus eum sententiam pronuntiando, tumultum
si quis oriretur, auctoritate sua compesceret. Nove-
rat certe [LXXXI] Pilatus penes ipsos adhuc fuisse
quamdam judiciorum capitalium potestatem, cum
se de Christo plectendo nihil sollicitum significavit:
Accipite eum vos, inquit, et secundum legem vestram
iudicate eum ⁵⁸ .Quin dicendo judicate, hoc innue-
bat Christum morte dignum a synedrio declaratum
quidem fuisse, non decretorie iudicatum. Stepha-
num autem post annos aliquot impune lapidarunt,
cum plebem tunc non extimescerentzquanquam
'° Act. xu, 2-4.
[τ Matth. xxvn, ὃς Marc. xv, l.
νη. 52. ⁶¹ Act. vn, 5.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.