PG 94, col. 396

Ecclesiae llicrosolymitanaa consuetudinem fuisse.
At vero, si llumberti verba attentius inspician-
tur, aliud quidpiam innuere deprebendentur. Quo-
circa locum integrum hic afi‘errejuvat, ut de au-
ctoris sensu lector eruditus possit melius judicare : _
Date quoque evidentem causam (ait Gmcis Hum-
bertus) illius circumeisionis, qua coronulam panis
ad sacrificium ferro levatis, cum immaculata ho.
stia immaculatum corpus Domini aptius videatur
significare, et integritas panis integritatem Eccle-
siae. Denique quod sanctum panem, vitae wterna: in
calice intritum cum cochleari sumere consuestis,
quid opponitis? Neque enim ipse Dominus pauens
in calice vini intrivit , et sic apostolis dedit dicens :
ι Accipite, ,ει cum cochleari comedite. Hoc est enim
corpus meum. ι Quibus postquam cenatum est cali-
cem porrexit dicens, ι Bibite ea: eo omnes. s Quom
reverendam angelis et hominibus institutionem etiam
sancta Sion, prima scilicet Ecclesia usque ad ha'c
moderna tempora, sicut ab apostolis accepit, fideli
ter retinuit : adeo ut quidam Hierosolymitarum
pontificum datis epistolis significarint, quantum illo-
rum institutio discrepet a Gracis. Sic enim scriptum
reliquerunt ε ι ιιέ sancta civitate Jerusalem, qua:
est sancta Hierosolyma, exiit fides Christiana : in
ipsa quoque sancta Sion et sancta resurrectio prima
Ecclesia: dicuntur, et veraciter habentur. In ipso
sancto et venerabili loco adimpletur divina et imma-
culata oblatio Domini nostri Jesu Christi, sicut de-
cet per ordinem. ι Et puto quia bene faciunt , quod
nonnisi integras et sanas ponunt ipsas oblationes in
sanctas patinas, nec quomodo Gnaei, habent lan-
ceam ferream, qua scindant in ntodum crucis obla-
tionem, id est proscomitam (Graece npooxoptb‘fiv).
Porro in pra'futis sanctis Ecclesiis, cum ipsa sancta
patina sanctam anaforam, id est oblationem, exal-
tant. Etenim νει-αξ et apta: sunt ipsa: oblationes te-
nuesque ex simila, lanceam vero ferream nesciunt.
Nullus hic de azymis sermo est, sed liumbertus
Grecorum ritum exagitat, quo segmentum quotl-
dam quadratae formae lancea, ut aiunt, seu cultello
sacro, ex pane satis amplo auferunt, et cruce si-
gnant in oblationem Deo: cum Hierosolymitante
Ecclesiae sacerdotes hostiam integram, seu pauent
tenuem et sanum offerrent, quemadmodum Romani.
Hunc porro panem fermento caruisse non narrat
llumbertus : quinimo fuisse fermentatum colligere
liceat ex Alexandrinorum, seu Melchitarum. seu
Jacobitarum more, qui perinde atque Jacobita:
Syria: rotundas ex fermento placentulas consecrant.
Atqui ejusmodi [LXXXIV] erant hostia: tempore
sancti Epiphanii, qui externam eucharistici panis
figuram fuisse rotundam tradit (ὁ) :ka jtév γάρ ἐστι
,(ὺλΑιπον. ιι., 57.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.