PG 94, col. 530

tius est. Ea quippe rationalis animm lumen est,
quemadmodum e contra inscitia est caligo. Nam
sicut privatio lucis tenebrae sunt, itaet cognitionis
privatio rationis obscuritas est. Enimvero bruto-
rum animantium proprium quoddam est ignora-
tio: cognitio autem rebus quae ratione praeditas
sunt, convenit. Ille igitur qui, cum natura sua
cognitionis et scientiae capax sit, ea tamen caret,
idem, quamlibet alioqui sit natura; rationalis,
propter animi desidiam socordiamque belluis de-
terior eliicitur. Atqui cognitionem dico, veram
illam eorum quae sunt notitiam. Scientiaa siquidem
versantur circa ea quae sunt ; unde falsa cognitio,
utpote notitia illius quod non est , ignoratio potius
quam cognitio fuerit. Falsum enim nihil est aliud,
nisi id quod non est. Quoniam ergo non solo animo
vivimus , sed animus noster, carne ceu tegumento
quodam c00pertus , mentem velut oculum quem-
dam nactus est, qui, cernendo cognoscendoque,
rerum notitiam ac scientiam possit percipere, nec
tamen a se , vel ex propriis, cognitionem et scien-
tiam obtinet, sed opem magistri desiderat. Pro-
inde magistrum illum adire nos oportet, qui ab
omni mendacio alienus est; ipsum, inquam , veri-
tatem, Christum, qui est ipsamct sapientia veri-
tasque subsistens, in quo sunt omnes thesauri
sciontiae absconditi ’; quique Dei et Patris sapien-
tia et virtus exsistit ⁸, ιιι vocem ejus divinarum
Scripturarum ope audiendo, veram rerum omnium
scientiam addiscamus. Caeterum e re nostra est ut
diligenter sineeroque animo accedamus, nec com-
mittamus, ut animae nostrae acies intelligendi per
vitiosos atiectus obtundatur.Vix enim fieri possit,
ut quisquam vel purissimo, vel limpidissimo pror-
sus oculo veritatem clare conspiciat. Quod si lumen
quod in te est , hoc est mens nostra , tenebrae sint,
ipsa: tenebrae quanta: erunt ‘? Properemus itaque
toto animo totaque mente. Quemadmodum enim
fieri nequit, ut oculus crebro circumactus, et hinc
inde circumversatus , rem qua: sub aspectum ca-
dit, perspicue contueatur : sed in illud quod cere
nitur, intentum esse obtutum oportet: sic etiam
omni cogitationum tempestate depulsa, veritatem ,
relictis materia: faecibus , nos adire convenit : ita
tamen ut non ad fores usque perrexisse satis sit
nobis; sed fortiter pulsemus, quo thalami pate-
facta janua , internam ejus 8 elegantiam inspicia-
(2) Clement. Alex. lib. vm Strom.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.