PG 94, col. 547

lium partium, cujus segmenta , et nomen , et defl-
nitionem totius, ac partium suscipiunt: velut
caro in multas carnes dividitur, et quaevis carnis
pars, cano dicitur, ac carnis recipit definitionem.
Contra vero dissimilium partium est, cum id quod
sectum est, nec nomen, nec definitionem totius,
aut etiam partium, mutuo recipit: uti si Socra-
tem dividas in manus, pedes, et caput. Neque
enim pes a Socrate abscissus Socrates dicitur,
aut caput : neque Socratis, aut capitis definitio-
nem recipit. Vel ut vox aquivoca in diversa si-
gnificata ; idque rursus hil-ariam. Aut enim totum
quid per vocem significatur. aut pars. Totum
nempe, ut canis vocabulum. Nam et de terrestri,
et de sidereo, deque marino eane dicitur, qua:
quidem totum aliquid sunt, ac non pars duntaxat
animalis. Pars autem est, cum linguae nomen de
extremo calceamenti et tibiae parte dicitur, nec
non de ea animantium parte, in qua gustandi fa-
cultas sita est : qua: quidem partes tantummodo
sum, ac non tota quasdam. Atque in hunc mo-
dum, quod est divisionis subjectum, per se divi-
ditur. Per accidens autem, aut veluti substantia;
ut cum dico, hominum alii candidi sunt alii ni-
gri. Homines 16 enim substantia sunt; candor
autem et nigredo, accidentia. Aut sicut accidens
in substantias; ut cum dico: candidorum alia
sunt animata, alia inanimata. Candor enim acci-
dens est; animatum autem et inanimatam, sub-
Stantias. Ant sicut accidens in accidentia; ut cum
dico: frigidorum alia candida sunt et sicca; alia nigra et humida. Nam et frigidum, et candidum.
et siccum, et nigrum, et humidum, universa haec accidentia sunt.
Divisio ab uno, et ad unum.— Est praeterea
alius dividendi modus , nempe ab uno et ad unum.
Ab uno nimirum , ut a medicina, liber medicus ,
et instrumentum medicum. Ab uno enim, hoc
est a medicina, medica nuncupata sunt. Ad unum
autem. ut salubre medicamentum, et salubris ci-
bus. Unam enim ac eamdem rem, sanitatem sci-
licet, propositam habent. Eorum porro qua ab
uno sunt, quaedam a causa aliqua dicuntur, ut
imago hominis a vera causa, homine videlicet,
dicitur : aliqua vero, ut ab aliquo inventa, ut me-
dicum scapellum , et alia ejusmodi.
Octo divisionis modi recensentur. Non omnes
probant divisionem speciei in individua. —Atque
haec generalis divisio est, per quam dividitur quid-
quid cadit in divisionem; vel ut genus in spe-
cies; vel ut species in individua; vel ut totum in
partes; vel ut voa :equivoca in diverso significata;
vel ut substantia in accidentia; vel ut accidens in
substantias; vel ut accidens in accidentia; vel
ut ea quae ab uno, et quae ad unum. Quanquam
nonnulli sunt, qui speciei in individua divisionem

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.