PG 94, col. 747
deinceps ipsi fit, nullique alteri communis; quem-
admodum cap. 4 statuimus. Nam quod in me est
animal rationale, mortale, nemini alteri est com-
mune. Certe impossibile non est, ut homine aliquo,
sive bove, sive equo patiente, nihil patiantur
ejusdem speciei individua. Siquidem, moriente
Paulo, fieri potest ut caeterorum hominum nullus
moriatur; atque, nascente Petro, etin rerum na-
turam edito, futuri post illum homines nondum
exsistunt. Igitur unaquaeque natura non uno dun-
taxat modo dicitur id quod est, sed duplici. Alio
quidem, si consideremus communem cujusque
natura: rationem,- ipsam in se spectatam puta
naturam hominis, aut equi, in nullo individuo
exsistentem; altero autem modo, cum eamdem
naturam communem in individuis exsistentem
perspexerimus , et quatenus in unoquoque eorum
particularem sumit exsistentiam, quae nulli alteri,
praterquam illi ac soli, conveniat. Quippe quod in
me est animal rationale, mortale, nulli hominum
aliorum commune est, neque animalis natura quae
est in isto equo, in alio quopiam reperietur, ut‘
modo ostendimus. Porro 104 quod hunc sensum
habeat Ecclesiae de naturis et hypostasihus doctri-
na, ex eo manifestum lit, quod unam Patris, Filii,
et Spiritus sancti naturam conliteamur; tres vero
horum doceamus hypostases, sive personas, juxta
quas unumquodque proprietate quadam a reliquis
discernatur. Quid enim esset una divinitatis natu-
ra, nisi divinae natura: communis ratio in se spe-
ctata, ac per mentem ab ltypostasis cujusque pro-
prietate seiuncta? quod etiam specialius natura;
nomen intelligamus, dum in singulis individuis,
seu hypostasibus, communem naturae rationem
propriam effectam contemplamur, ut nulli posthac
alteri eorum quae communi speciei subjacent, con-
venire valeat; ex eo adhuc clarum est, quod in
Christo duarum naturarum, humana: et divinae,
unitionem profitemur. Non enim dicimus commu-
nem divinitatis naturam, quae in sancta Trinitate
intelligitur,‘fuisse incarnatam : nam sic etiam Spi-
ritus sancti prasdicaremus incarnationem. Sed ne-
que communem humana: naturae rationem Deo
'Verbo unitam fuisse censemus : quia hoc iterum
pacto hominibus, qui ante Verbi adventum vixe-
runt, quique post illum victuri sunt, unitum om-
nibus esse Dei Verbum merito pronuntiaretur.
Verum patet quod hic naturam divinitatis dica-
mus, naturam divinitatis communis, quae est in
hypostasi Verbi. Unde cum unam naturam Dei
Verbi incarnatam confitemur, per hoe quod addi-
mus, Dei Verbi, aperte secernimus illam a Patre
et Spiritu sancto. ita ut hic quoque communem
divinae naturae rationem, modo Verbi Dei propriam
intelligentes, asseramus incarnatam fuisse Dei
Verbi naturam. Rursus humanitatis natu ram Verbo