PG 95, col. 150

laudi, nec vitio ducitur. Sunt enim illa quidem
bona, atque in bonum ab eo qui bonus est, data:
at modus quo illis utimur, virtutem facit et vitium,
Etenim si voluntas divinæ legi subjecta sit, etque
ejus legis ratione, mens ea quæ sibi subsuut git-
bernet; omnes, inquam, animales mttus, iram
in primis, et cupiditatem ( hæc quippe rationi sub-
jacent) plane virtutem operati sumus, ac imnplevi-
mus justitiæ partes. Eo enim horum potestatem
accepimus; at tanquam accepta potestate, legem
etiam accepimus, factique sub lege sumaus. Bruta
siquidem, quia mentem ducem non habent, quæ
irascenti parti ac concupiscenti dominetur, legemm
non acceperunt. Quia igitur natura servi Dci su-
mus, liberique arbitii facultate, qua virtus con-
stat, præditi ( nec enim virtutis nomen obtinet,
nec jucunditatem habet, quod sponte ac libere non
fit ), idcirco legem accepimus, ut nos herum ha-
bere intelligamus, ne in tenebris ambulantes, in-
cidamus in foveam. « Lucerna enim pedibus meis
lex tua, inquit David, et lumen semitis mcis ⁵⁶ »
ut nostrum erga Dominum desiderium, nostraquo
bbenevolentia cognoscatur: ut in honi consortiums
cum Deo veniamus; « ut bonum non minus ejus sit,
qui elegit, quam ejus, qui semina præbuit . » lpse
enim boni nobis operis potestatem dedit, liberique
nos arbitrii fecit, ut tum ex ipso, tum ex nobis
oriatur bonum. Deus quippe omni qui bonum eli-
git, ajutor est in bonum; ut servato quod naturæ
consentaneum est, consequamur illa, quæ natus-
ram superant; immortalitatem scilicet, divinita-
tisque participationem, per unionem cum Deo, pro
nostræ cum eo voluntatis, quoad ejus fieri potest,
necessitudine : ne si iis naturæ facultatibus, con-
tra quam ratio præscribit, utantur, comparemur
jumentis insipientibus, eisque similes eficiamur .
Si enim voluntati divinæ nostra minus obtemperet,
sed ex privato consilio suo et electione, libera mens
ira et cupiditate utatur, malitiæ rea erit. Malitia
enim nihil aliud est, quam peccatum, et aberratio,
ac transgressio legis Domini. Quamobrem liberum
arbitrium, primum bonum est, quod ratione præ-
ditis conveniat: eo 629 autem uti, ac passioni-
bus ratione carentibus, puta iræ et cupiditati im-
perare, iisque dominari, hoc virtus est. Ab his
vero passionibus, prodita liberi arbitrii facultate,
superari, brutorumque ac jumentorum more vi-
vere, hoc vitium malitiaque, hoc peccatum est.
Ne ergo turpiter agamus, ea perpetrando quæ pe-
cudum moribus congruant; quin potius, naturæ
motus ratione compescamus. Nequaquam enim ra-
tionis compotem decet, is vivendi modus qui bru-
torum sit: sed magis passionibus ipsis quæ exsor-
tes rationis sunt, ex præscripto rationis uti, eas ratione moderando, et sibi mancipatas veluti freno
s aal. Xuuvm, 21.
vARI2 LECONES.
s Hoc membrum deest in nostris codd. In Reg. et Culb. pro οἰκειώσεως, legitur ὁμοιώσεως.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.