PG 95, col. 151

ducendo, agique ac divinæ voluntati cedere, earum abhibito usu, quemadmodum a Domino con-
titutum est.
2. Jam vero operæ pretium est scire, mitti
hæreticos in crrorem ex nominum ambiguitate.
Quemadmodum enim Monophysitis, uniusve na-
turæ assertoribus; Acephalis, inquam, inde con-
tigit, ut unam naturam in Christo pronuntiarent,
quod unum et idem naturam et hypostasim esse
dicerent, ne scilicet in duas personas Christum
diiderent: itemque Nestorianis, mt duas hypo-
stases profiterentur, ne duas Christi naturas in
unam confunderent: sic et Monotheletis, eo quod
nescirent, quid inter voluntatem naturalem, et
personalem, sive arbitrariam, discriminis interes-
set, hoc in causa fuit, ut unam in Christo dice-
rent voluntatem. Ut igitur errorem caveamus,
quem nominum ambigultas parit, in hunc modum
quæstionem de voluntate explicemus.
21. Voluntatis nomen ambiguum est. Quandhque
enim eam vim significat, qua volumus: interdum
id quod volumus, quodque volendi facultati subje-
ctum est; hoc est rem ipsam quam aliquis vult.
Aliud est autem vis qua volumus, aliud res quam
volumus, sicut aliud est aspectus, aliud quod sub
aspectum cadit. Aspectus enim est ipsa videndi
facultas, qua cernimus, quæ in oculo munere suo
fungitur: quod autem sub aspectum cadit, res est
quam cernimus, sive lapis, sive lignum, aut quid
ejusmodi. Sic plane voluntas vis ipsa animæ est,
cua volumus: quod autem sub eam cadit; res ea
est quam vult aliquis. Puta, volo navigare: navi-
gatio, res est quæ cadit sub voluntatem. Omnino
autem quod voluntati subjcctum est, aut operatio,
sive actio est, aut passio. Vidamus modo cujus
git vluntas naturæ, an personæ.
2. Rogo itaque : habet quilibet homo volcndi
facultatem, necne ? Liquct sane universos homines
facultate qua velint præditos esse, nec esse quem-
quam, qui non habeat ut velit. Quis enim homo
sit, qui nihil unquam vuluerit? non omnis autem
homo vult eodem maodo; sed alius bene, alius im-
probe, pro suo quisque arbitratu. Itaque voluntas
quidem, id est vis qua velumus, et velle absolu-
te, hæc naturæ sunt : quod vero sub voluntatem
eadit, seu velle hoc aliquid, aut sic velle, hoc
arhitrii est ac personæ.
X Rursus vero: Cum voluntas, uti diximus,
ex iis sit, quæ æquivoca sunt : interdum poten-
tiam illam signiffcat, qua volumus : interdum
S4) rem quam volumus. Sctendum enim aliud
esse voluntatem; aliud, velle omnino; aliud, velle
hoc aliquid, ac sic velle; aliud, quod est volun-
tati sniectunr; aliud, renr vlendi facultate præ-
ditam, et aliud, volentem : quemadmodum aliud
rst aspectus; afiud, aspicere; aliud, quiddam ac
certo modo aspicere; aliud, quod aspactui subji-
⁹ tnColb. 1636 additur γῆμαι. τὸ γῆμαι θελητόν ἐστι. « N. τὸ τί θέλειν. t Mss. ἔτερον τό.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.