PG 95, col. 315

ramis palmuarum videamuuus; pelvim quoque ct lin-
teum; osculum Judæ, ac comprehgnsionem a Ju-
dæis; Pilati instantiam, ctc., similiter et crucifi-
xionem, clavos et alapas; spongiam atque lanceam,
ac titulum cruci impositum hac inscriptione: Ecce
Rex Judæorum, ete. Resurrectionem quæ mundi
gaudium fuit : quomodo Christus infernum con-
culcet, Adamumque resuscitet; similiter ct ascen-
sionem. Veniamus vero ad ejus quoque miracula;
cæci illuminationem, paralytici astricta membra,
fimbriæcontactusanatam hæmorrhoissam,quæetiam
omnium prima imaginem Christi cx ære fabricavit.
Pari quoque ratione sanctorum corpora, cum iis
eruciatibus ac quæstionibus, quæ propter Christum
Deum nostrum tolerarunt. Præclaram hanc enar-
rationem utilemqne picturam, quomodo idolola-
triam appellare audetis? Brevis quippe quædam ac
pulchra descriptio est; quemadmodum etiam san-
ctus Pater noster Chrysostomus dixit: « Ego quo-
que picturam cera fusam dilexi, pietate plenam . »
Sanctus item ac magnus Pater noster Basilius in
Elogio sanctorum quadraginta Martyrum, ait :
« Ouia sæpe ct historici et pictores res exhibent :
.illi quidem cas oratione exornantes; hi vero in
tabcllis pingentes.» Enimvero Evangelium scripsit
sacer scriptor : quid vero in eo scripsit? utique
universam Christi in carne dispensationem, quam
et Εcclesiæ tradidit. Pictor ctiam simile 616 quid
facit. In tabclla descripsit Ecclesiæ decorem a
primo Adam ad Christi nativitatem, totamque in
carne œconomiam, sanctorum item confessiones,
parique modo Ecclesiæ ipse tradidit: atque adeo
unam potius ambo contexuerunt narrationem, qua
nos erudirent. Cur ergo librum adoratis, et
tabellam conspuitis? Cedo, hæretice, quod utriusque
discrimen, ut cum eamdem ambo narrationem
annuntient, alterum adoretur, alterum sputis
ollinatur? Ο calamitateml quis judicium hoc
non irrideat? quis doctrinam istam non abomi-
netur, ut duobus narrationem eamdem exponen-
tihus, horum aliud venerationem habeat, sperna-
tur aliud? En scientiam; verius dicam inscitiam.
Plane, si quis attente perspexerit, pulchra quædam
probaque Evangelii interpretatio est repræsenta-
tio hæc ct enarratio. Quippe cum ea pictor exhi-,
bcat, quæ Evangellum sermone rcfert. Eccur ergo
unum adoratur, alterum contemnitur ? Ouid inter
chartam ct ashcstum interest? nonne ambo e ms-
teria in opcram unam transcunt ? Quid vero mem-
branam inter et asseremt non utrumque ferro
sccatur ct scinditur, sicque in operam transit ?
Quid denique differt atramentum a syrico et reli-
quis coloribus? Nonne hæc omunia ex pigmucntis
R,fetur 7 synodi att. 1 ct 1.
ὶ Dodl. ct IR. 2128 ἱστοριογράφος.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.