PG 96, col. 1323

unum universitatis Creatorem, et unum rerum
omnium initium, Patrem ac Filium, cuncta im-
plens dogmatis instar credimus: Patrem in Filio,
Filium in Patre una confitentes juxta illud efl‘a-
tum : ι Ego in Patre, et Pater in me'. › Itemque:
ι Omnia quae habet Pater, mea sunt ³.» Unde et
inspiratus Joannes tanquam omnia implente Tri-
nitate, tle Deo Verbo ait : ι 1η propria venit, et
sui eum non receperunt ⁸ : ι secundum vero vos
Manicheos, non in propria venit, sed potius in
aliena; si quidem ad materiae locum accessit, vo-
lens animas in alieno loco alligatas, ut vos di-
citis, redimere. Quare et illam quam revocabas se-
ctionem (a te alioqui non semel allirmatam) pu-
tans sic divina: substantiae divisiOnem vitare, ne
sic quidem vitasti : namque in eamdem recidis
irreligiositatem. Sed unde discessi, illuc denuo ser-
monem converto. Responde ergo mihi : materia
per se , absque cum Deo commistione, simplexne
est, an composita?
Μ. Composita.
0. Ex simplicibus autem tit compositum '!
Μ. Ita est.
0. Si ergo composita est materia, patet eam ab
allo aliquo componi : nemo enim seipsum ad
compositionem adducit. Quomodo ergo ab alio
composita, caret initio? Alioqui etiam, composita
ex diversis componuntur qua: praeexsistunt, ut
electrum ex argento et auro compositum : si-
mulve spectabile, ut caput aliquod ex ossibus, car-
ne, membranis ac nervis : haec enim una consi-
stunt, cum sint diversa, nihilque ex his singulis
exstitit ante compositum ex ipsis'caput. Ergo si
materia composita est, ne ipsa quoque unum
principium esti. sed multo plura si ipsa per se
composita sit, et sine ulla cum Deo composi-
tione.
Μ. Ergo simplicem dicis esse materiam?
0. Minime simplicem esse aio materiam, sed
demonstrare volo eam non esse absque initio ne-
que increatam, ut tu ais, et non sine suis quali-
tatibus a Deo fuisse productam : qualitatibus ejus
semper variantibus, aliisque cum aliis permutatis,
prout ipsius creatori Deo placuerit. Nam si esset
simplex , quomodo ex uno simplici, materia iu-
quam, composita fierent corpora? Quomodo item
in uno simplici, materia scilicet, duo contraria
deprehendimus, generationem et corruptionem?
Quod si ex ipsa sunt corpora , eadem quoque ex
se ipsa corpus erit : nam quod est genitum ex
aliquo corpore, ipsum quoque corpus est. 106
Quod si corpus materia est, ergo composita. Quod
si composita. non est increata, ut fuit demon-
stratum.
¹ Joan. xlv, 11. ³ Joan. ut, 15. ⁸ Joan. ι, 11.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.