PG 96, col. 1327

rili. Vis autem activa est congrua natura; actio,
vel irrationalis ut talis, vel rationalis ut item talis.
Quid ergo ex dictis malum esse definis?
Μ. Operationem. Constat autem omnem Ope-
rationem esse substantiam operationis.
0. Utique omnis vis activa substantialis est.
Sed quaero a te, malitia cum sit vis activa, num
etiam substantia esse potest?
107 M. Ita aio.
0. Primum quidem contradicis tibi, dum ex
substantia fieri dicis vim activam, rursusque hanc
non esse vim activam dicis: unde et summa igno-
rantia laborare apud dialecticae quoque imperitos
videberis. Quaero autem ex te, num omnis ope-
ratio mala sit Ἰ
Μ. Minime gentium.
0. Quam ergo dicis malam operationem ?
Μ. Homicidium, adulterium, injustitiam, etquae-
vis liujusmodi.
0. Si homicidium, ex sententia tua, naturaliter
malum est, judices qui latrones ac sicarios intcr-
liciunt, male agunt. Rursusque, cur aliquis cum
sua uxore rem habens non peccat, cum aliena id
agens peccat, cum tamen eadem sit actio? Puto te
ob haec vel nolentem confiteri, actionem omnem
neutram veluti esse, determinari autem ab agentis
voluntate, ut virtus vitiumve evadat: namque al-
ter temperanter cum sua uxore, alter impudice
cum aliena versatur.
M. Cupiditas nonne mala est?
0. Non plane; nam et haec neutrius qualitatis
e5t, fierique potest ut etiam honestate exornetur
a mentis gubernatione. Aliquando certe ad rem
honestam tendit cupiditas: namque alius miseri-
cordia movetur, alius pecunia: amore: alius libe-
rorum causa, alius voluptatis, rei venereae dat
operam. λ
Μ. Nunc mihi hoc edissere, utrum corporum
. corruptio ac putredo a Deo bono et incorruptibili
sit?
0. Locutio ea: aliqua multifariam adhibetur: est
enim filius ex me consubstantialiter, est ex labro
lignario scamnum, ex terra fructus, ex rege con-
fiscationes. Nos ergo nequaquam ex Dei substantia
dicimus fieri corruptionem, sed voluntate ejus ea
fieri quae nobis utilia sunt. Nam si quamvis adeo
“ fragiles res humanae sint, tantopere ob has insa-
nimus, ut etiam litibus et bellis barum causa de-
certemus; quid eramus acturi si Deus caducas
non fecisset? Quomodo etiam immortalis vita: do.
num aestimaremus, quam nobis Dei charitas col-
latura est, nisi antea vitam hanc corruptibilem et
temporalem experti essemus, quam nos ipse pru-
denter praegustare voluit? Alioqui, si corruptio
mala est, generatio sine dubio bona est. Atqui in

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.