PG 96, col. 1326

Deus horum causa erit.
0. Cur vero tu mala esse judicas, morbos ac
mortem? Mors certe animam corpore liberat, et a
materiae vinculo solvit : morbus item corpus con-
sumit. quod tu corpus malum esse existimas.
Saepe etiam peccata committere prohibet morbus,
qua: utique aeger admisisset. nisi morbo impedire-
tur. Alioqui responde mihi
: oportetne malitiam
odisse ἳ
Μ. Vero inquam.
0. Cur ergo hanc, quam odisse simulas, pluri-
mum honoras? dum eam similem dicis bono Deo ,
Β sempiternam atque increatam.
Μ. Haud similem eam facimus bono Deo: no-
vimus enim Deum altissimum} bonum, in lure
ἀλλὰ versantem,omnipotentem. Quanquam igitur abs-
que initio est malitia, attamen longe inferior
Deo est.
0. Nescire videris, bonitatem, et lumen Dei,
sanctis angelis quoque nobisque hominibus doni
instar communicari; sed tamen quod divinae na-
turae characteristicum est, ut sit nempe Deus abs-
que initio et ingenitus, id in alio neruine obser-
vari. Quod si tu malitia; attribuis quae principa-
liter prtecipueque characteristica divina: naturae
sunt, quidni haec pari cum Deo honore sit? Dic
item mihi quandonam omnipotentem Deum fuisse
C alfirmes, siquidem te judice nondum materiam
ejusque efl'ectus superavit?
M. Sed tempus aderit, cum ipsam supera-
bit.
0. Ergo nondum omnipotens est, quia coex-
sistentem ei materiam nondum superavit : sed
postea quod nunc non habet, ei superveniet, to
iudice : nunc enim insita tantum virtute omni-
p0tens est, postea et actu talis erit, ex simplici
ad perfectionem progressus. Responde mihi, cur
modo non sit omnipotens, ηυηι- quia nequit, an
quia non vult? Nam si quia nequit, quomodo om-
nino sit omnipotens? Oportet enim eum semper
essc omnipotentem, et omni vi praeditum. Quod
siquia non vult, primo quidem invidet humanae
saluti, deinde et malitia: causa esse comperi.
tur , quia cum possit, non vult eam de medio
tollere.
Μ. Unde igitur mala?
0. Haud rationali consequentia a te interro-
gatum est: oportet enim an sit malum , et quid
sit scire. tum demum exquirere undenam ex-
sistat. _
M. Sane ita exquiramus.
0. Quae exsistunt, partim substantia sunt, par-
tim qualitas, partim vis activa. Substantia qui
dem, ego et tu : qualitas, album, nigrum, dulce,
amarum, et siqua alia huiusmodi in subjectis
corporibus spectantur. ldoneitas cui singula cor-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.