PG 96, col. 1330

tuitis. Cur autem tu, qua: mala in corporibus ju-
dicas, contempleris et recitas, bona autem ex his
manantia dissimulas ? Nam primo quidem fructibus
ex terra suppeditatis nutrimur et conservamur:
lapidibus ac lignis mdes construimus, quibus ab
imbre et frigore protegimur, sed et ardorem solis
vitamus, quem tu deificare non erubescis: ferro
autem non tantummodo terram aramus, verum
etiam irruentes hostes propulsamus. Age vero si
his convictus, nihilominus perstas putredinem ac
fetorem objiciens; an ignoras, ea quae animum
alliciunt, putredini multo magis ac fetori esse ob-
noxia?Atqui in sententia vestra, boni Dei sub-
stantia est anima: ergo bonus Deus causa erit
borum, quae reputas, malorum putredinis ac fe-
toris.
M. Si mala in mundo non sunt, cur leges ea
puniunt?
0. Hoc maxime tuam coarguit insaniam: nam
nisi nostri arbitrii esset male vel bene agere, haud
108 sane punircnt maleficos leges, quae saepe
haud actum spectant, sed agentis propositum dis-
quirunt : veluti, lignum quis jecit, et invitus homi-
nem occidit; non damnant caadis leges eum qui
fecit. Mistus est aliquis alienae mulieri, quam in
suo lectulo inventam putavit esse propriam uxo-
rem: absolvunt eum adulterii crimine leges, si res
demonstretur.
Praeterea responde mihi, cur solem adoretis?
Μ. Quia luminare mundi est, boni Dei genitura.
Ο. Corporeusue est, an incorporeus ἲ
Μ. lncorporeus.
Ο. Quomodo incorporeus corporaliter cernitur?
Namque incorporea mente contemplamur, solem
sensibiliter oculis et circumscriptis corporibus
comprehendimus. Praeter quam quod estne aliquid
incorporeum cum corporeis qualitatibus ἲ
Μ . Non puto.
0. Atqui sol corporeus habet qualitates; est
enim calidus aridusque, qua: sunt corporum qua-
litates : est igitur corpus sol. Cur vero non vos
pudet adorare eum quem odisse debetis, quia ve-
stro dogmati contraria facit?
Μ. Cur contraria ?
0. Quia corpora, quae vos malitiae esse dicitis,
nutrit et compingit. Atque his nemo contradicit,
quin rei expertae repugnet. Hoc etiam mibi dic:
judicium fore confiteris?
Μ. Equidem.
0. Quis judex, et quis judicatus ?
Μ. Judicat bonus Deus, iudicatur quaevis anima
peccatrix.
0. Atqui seipsum peccantem comperietur Deus
punire, si certe ex eadem substantia est qua; judi-
catur anima. Cur vero condemnatur, qum involun-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.