PG 96, col. 1351

ctis sanctis iconibus , quas manifeste ut coleremus
ac veneraremur nos edocuerunt. Quamobrem et
mox (5) disputationem adversus novos hosce prae-
dicatores facturi, Deo nobis spiritum largiente,
pauca ex multis apponetnus, tametsi viri isti
tanquam idol‘a manufacta haec quoque aversentur.
5. Dicant nobis turbidi isti sapientes et que-
ruli, necnon amatores malae, profanae, Deoque
inimicas synodi (6), qua: Deo permittente habita
est Constantinopoli in loco Oneria appellato: Quu—
nam modo et scopo paternas repellentes voces,
secundum vestra vos desideria fascinantes abreptL
a recto tramite, quaque esca decepti, deprava-
mini? Dicite nobis qui nunc innovatis recentis fi-
dei expositionem, quidnam in terris venerandum,
religiosum et adorabile est, quod non sit manttl‘a-
ctum ? Crux? Altare ? Oblatio? Evangelium? Uni-
versa htec manufacta sunt : nobis nihilominus ve.
nerabilia ac salutis symbola, quemadmodum et
sanctorum imagines, et incarnati Christi dispen-
sationis verae atque humanae ejus carnis, quam
propter nostram salutem accepit de purissima et
Deipara Maria , quae sunt nostra assumens omnia,
excepto duntaxat peccato. Quare et imaginem illius
ejusque immaculata: Matris veneramur et colimus.
At vos commentum facitis ltujusmodi mysterium.
Nos vero qui veritatem sectamur, qua: est sancto-
rum apostolorum sanctorumque eorum discipulo-
rum et successorum , qui Patres ac doctores nostri
fuerunt, eam quae ab illis nobis tradita fuit fides
circa sanctam ct consubstantialem venerandamque
Trinitatem , revelata facie , claraque voce profite-
mur, usurpantes illud Isaiae pr0pltetae: Ascende
qui cvangelizas in montem excelsum τ. Nos quoque
ascendimus ad summam gloriam trium consubstan-
tialium personarum, evangelizantes bona o’rtho-
deum fidei, et dicentes :
ι. Credimus in Patrem et Filium et Spiritum
sanctum , quae est sancta Trinitas , increata , teter-
na , inconfusa, indivisa , consubstantialis , in una
divinitate, regno et dominatione , quae in tribus
personis sive- bypostasibns et proprietatibus ad-
oratur, et glorificatur. Proprietatem autem cum
dico , Patrem Patrem cogita , et Filium Filitnn ς
Spiritumque sanctum Spiritum sanctum. Istae enin
proprietates haudquaquam convertuntur. Neque
enim potest qui Pater est Filius esse , vel Filius
Pater, vel Spiritus sanctus esse Pater sive Filius :
sed quemadmodum dixi‘, Pater est Pater, et Filius
Filius, et Spiritus sanctus Spiritus sanctus. Non
fuit tempus quando non erat Pater, nec tempus
fuit quando Filius non erat , sicut neque tempus
ι Im ν. ο
lsa. XL, 9.
NOTAE.
£5) Forte respicitur ad sequentem quam edituri sumus orationem. Comb. brevi conserta disputatione.
6) Copronymtanam intelligit Combelis.
6) Copronymianam intelligit Combélis.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.